Laus tibi Christe | Cui sapit

Folio: 
444
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53156
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laus tibi Christe | Cui sapit quod videtur caeteris esse surdastrum | Famulatu cujus omnis competit sexus et aetas | Recentes atque teneri milites Herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt | Licet necdum potuerint ligula effusione tamen te Christe sui sanguinis praeconati sunt | Lac cum cruore fundentes ad deum clamitaturum | Uda pupilli quem gena miseret et innocentis | Quis athletarum fortissimus umquam | Exercitibus tantam Christe suis contulit victoriam | Quantam vagiens coaevulis tuis | Tu praestitisti mittens eos caelum regnaturos perpetim | O Christi praecones clari floresque martyrum corusci | Ut confessorum insignes gemmulae sanctorum | Atque sterilium in mundo virginum | Cari filioli dulces pusioli nos juvate precibus | Quas Christus innocentem mortem vestram miserans | Pro sese maturatam placidus exaudiens nos regno suo dignetur
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | LAUS TIBI XPICTE | Cui sapit quod videtur caeteris esse surdastrum | Famulatu cuius omnis competit sexus et aetas | Recentes atque teneri milites herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt | Licet necdum potuerint ligula effusione tamen te XPICTE sui sanguinis praeconati sunt | Lac cum cruore fundentes ad deum clamitaturum | Uda pupilli quem gena miseret et innocentis | Quis athletarum fortissimus umquam | Exercitibus tantam XPICTE suis contulit victoriam | Quantam vagiens coevulis tuis | Tu prestitisti mittens eos caelum regnaturos perpetim | O XPICTI praecones clari floresque martyrum corusci | Ut confessorum insignes gemmulae sanctorum | Atque sterilium in mundo virginum | Cari filioli dulces pusioli nos iuvate precibus | Quas XPICTUC innocentem mortem vestram miserans | Pro sese maturatam placidus exaudiens nos regno suo dignetur
Indexing notes: 
IN NATIVITATE INNOCENTUM. IUSTUS UT PALMA MAIOR.