Nostra tuba regatur fortissima dei

Folio: 
460
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53033
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Nostra tuba regatur fortissima dei dextra | Et preces audiat aure placatissima et serena ita enim nostra | Laus erit accepta voce si quod canimus canat pariter et pura conscientia | Et ut haec possimus omnes divina nobis semper flagitemus adesse auxilia | Illo namque sine valet mens nulla dignum ipsi cogitare et meditari humana | Arta nobis est via proposita relinquentes latam quae ducit ad loca tartarea | Christi vestigia sequamur clara et non caduca gaudia | Hic quia est vita illic mors atra et sempiterna tormenta | O bone rex pie juste misericors qui es via et janua | Portas regni quaesumus nobis reseres dimittasque facinora | Ut laudemus nomen nunc tuum atque per cuncta saecula
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUA | Nostra tuba regatur fortissima dei dextra | Et preces audiat aure placatissima et serena ita enim nostra | Laus erit accepta voce si quod canimus canat pariter et pura conscientia | Et ut haec possimus omnes divina nobis semper flagitemus adesse auxilia | Illo namque sine valet mens nulla dignum ipsi cogitare et meditari humana | Arta nobis est via proposita relinquentes latam quae ducit ad loca tartarea | XPICTI vestigia sequamur clara et non caduca gaudia | Hic quia est vita illic mors atra et sempiterna tormenta | O bone rex pie iuste misericors qui es via et ianua | Portas regni quaesumus nobis reseres dimittasque facinora | Ut laudemus nomen nunc tuum atque per cuncta saecula
Indexing notes: 
SABBATO ANTE SEPTUAGESIMAM. NOSTRA TUBA.