Laudes deo concinat orbis ubique

Folio: 
473
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53053
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laudes deo concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra jacentes caeno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque naevo et sine dolo | Coluber Adae male suasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis ejus esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps hujus saeculi | Quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic haerete in quo suum nihil invenit | Nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori jubilemus
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Laudes deo concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra iacentes caeno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque nevo et sine dolo | Coluber adae male suasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis eius esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps huius saeculi | Quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic herete in quo suum nihil invenit | Nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori IUBILEMUS
Indexing notes: 
FERIA VI. ORGANA.