Laurenti David magni martyr milesque

Folio: 
498
Sequence: 
1
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53173
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laurenti David magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cujusque sanctus sanguinis prodigos facit amor milites ejus | Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae praesentis | Caesaris tu fasces contemnis et judicis minas derides | Carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis praefectus victus a pisce assato Christi cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgendi cum ipso saturatus | O Laurenti militum David invictissime regis aeterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper martyr milesque fortis
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
AEUIA | Laurenti david magni martyr milesque fortis | Tu imperatoris tribunal | Tu manus tortorum cruentas | Sprevisti secutus desiderabilem atque manu fortem | Qui solus potuit regna superare tyranni crudelis | Cuiusque sanctus sanguinis prodigos facit amor milites eius | Dummodo illum liceat cernere dispendio vitae presentis | Caesaris tu fasces contemnis et iudicis minas derides | Carnifex ungulas et ustor craticulam vane consumunt | Dolet impius urbis prefectus victus a pisce assato XPICTI cibo | Gaudet domini conviva favo conresurgendi cum ipso saturatus | O laurenti militum david invictissime regis aeterni | Apud illum servulis ipsius deprecare veniam semper martyr milesque fortis
Indexing notes: 
DE SANCTO LAURENTIO. ROMANA.