Deus qui Aeterne deus adesto

Folio: 
006r
Sequence: 
2
Office/Mass: 
X
Genre: 
Pr
Mode: 
?
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Deus qui Aeterne deus adesto precibus nostris adesto etiam piis famulorum tuorum laboribus nobisque miseriam tuam poscentibus defendat quoque in hanc aecclesiam tuam quam sub invocatione sancti nominis tui in honore sancti ill indigni consecramus spiritus sanctis tuus septiformis gratiae ubertate perfusis ut quotienscumque in haec domo tua sanctam tuum nomen fuerit in vocatum. eorum qui te invocaverint a te pio domino preces exaudiantur O beata sancta trinitas que omnia purificas omnia mundas O beata maeistas dei que cuncta imples cuncta contines cuncta disponis O beata et sancta manus domini que omnia sanctificas omnia benedicis omnia sacrificas O sancte sanctorum deus tuam clementiam humilima devotione deposcimus ut hanc aecclesiam per nostre humilitatis famulatum tuum in honore sancti tui ill purificare benedicere consecrareque digneris perpetua sanctificationis tuae ubertate Hic quoque sacerdotes sacrificium tibi laudis offerant Hic fideliter populi vota persoluant hic peccatorum onera soluantur fideliumque lapsa reparentur In haec ergo quesumus domo tua spiritus sancti gratis egroti sanetur infirmi restituantur claudi curentur leprosi mundentur ceci illuminetur demonia eiciantur cunctorum ergo debilium egrotationes te domine annuente pellantur omnium insta deprecaturi ingrediuntur cuncta se impetrasse laetentur ut concessa miseria quam precamur perpetuo miserationis tue munere gloriemur
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Deus qui Aeterne deus. Adesto precibus nostris adesto etiam piis famulorum tuorum laboribus. nobisque. miseriam tuam poscentibus. Defendat quoque. in hanc aecclesiam tuam quam sub invocatione sancti nominis tui in honore sancti. ill. indigni consecramus. spiritus sanctis tuus septiformis gratiae ubertate perfusis. ut quotienscumque in hac domo tua sanctam tuum nomen fuerit in vocatum. eorum qui te invocaverint a te pio domino preces exaudiantur. O beata sancta trinitas. que omnia purificas. omnia mundas. O beata maeistas dei. que cuncta imples. cuncta contines. cuncta disponis. O beata et sancta manus domini. que omnia sanctificas. omnia benedicis. omnia sacrificas. O sancte sanctorum deus tuam clementiam humilima devotione deposcimus. ut hanc aecclesiam per nostre humilitatis famulatum tuum in honore sancti tui. ill. purificare. benedicere. consecrareque. digneris. perpetua sanctificationis tue ubertate. Hic quoque sacerdotes sacrificium tibi laudis offerant. Hic fideliter populi vota persoluant. hic peccatorum onera soluantur. fideliumque lapsa reparentur. In hac ergo quesumus domo tua spiritus sancti gratis egroti sanetur. infirmi restituantur. claudi curentur. leprosi mundentur. ceci illuminetur. demonia eiciantur. Cunctorum ergo debilium egrotationes te domine annuente pellantur. Omnium insta deprecaturi ingrediuntur. cuncta se impetrasse letentur. ut concessa miseria quam precamur. perpetuo miserationis tue munere gloriemur.
Indexing notes: 
sporadic Breton neumes above.