Dum duceretur Petrus apostolus ad

Folio: 
101r
Sequence: 
3
Office/Mass: 
MI
Genre: 
A
Position: 
1
Cantus ID: 
002446
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum in terris debet ostendere at illi verterunt crucem et pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum dum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia ego hodie vado vobis parare locum et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Dvm duceretur petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus gui de spiitu sancto conceptus est me autem de limo terrae ipse formauit ita crux mea caput meum in terra debet ostendere at illi uerterunt crucem et pedes eius sursum confixerunt manus uero deorsum dum esset petrus in ruce uenit turba multa maledicens cesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exortabat eos de cruce dixit nolite flere sed gaudete mecum quia ego hodie uado uobis parare locum et cum hoc dixisset ait Gratias tibi ago pastor bone quia oues quas tradidisti michi conpatiuntur mecum Peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sepiternum | Gloria seculorum amen