Laudem dei veneretur supplicum devotio |

Folio: 
238r
Sequence: 
9
Feast: 
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Mode: 
*
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Laudem dei veneretur supplicum devotio | Quae nos suae claritatis illustravit radio | Mira visitatio mira consolatio profuit divinitus | Quam ut mentis gremio videamus oculo veni sante spiritus | Iste sanctus ut nos mundet et in bono nos fecundet missus est a domino | Sed ne missus dubitetur missus esse prohibetur dei testimonio | Qui pro suis meritis reis et immeritis contulit remedium | O miranda gratia quae dedit solatia sanctum per Aegidium | Virginis infirmitas Karoli iniquitas cessat et naufragium | Angelus aperuit facinus quod latuit sanctum per Aegidium | Non insignis vult laudari sed occulte saeculari cedit a contagio | A mundana cedit vita sit remotus eremita confisus in domino | Huic cerva mittitur cuius lacte pascitur divina clementia | Et ab hoc accipitur quidquid bene petitur sine differentia | Pater ergo celebris nos ab his illecebris suffocando vitia | Ne nos umbra funebris longis dampnet tenebris transfer ad caelestia
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Laudem dei veneretur supplicum devocio | Que nos sue claritatis illustravit radio | Mira visitatio mira consolatio profuit divinitus | Quam ut mentis gremio videamus oculo veni sante spiritus | Iste sanctus ut nos mundet et in bono nos fecundet missus est a domino | Sed ne missus dubitetur missus esse prohibetur dei testimonio | Qui pro suis meritis reis et immeritis contulit remedium | O miranda gracia que dedit solacia sanctum per egidium | Virginis infirmitas karoli iniquitas cessat et naufragium | Angelus aperuit facinus quod latuit sanctum per egidium | Non insignis vult laudari sed occulte seculari cedit a contagio | A mundana cedit vita sit remotus eremita confisus in domino | Huic cerva mictitur cuius lacte pascitur divina clemencia | Et ab hoc accipitur quidquid bene petitur sine differencia | Pater ergo celebris nos ab hiis illecebris suffocando vitia | Ne nos umbra funebris longis dampnet tenebris transfer ad celestia

List of concordances

Cantus ID is missing in this chant.