Hac clara die turma festiva

Folio: 
261r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
V
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53098
Mode: 
8
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aeterna | Omnia qui dat tempora pacifica
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Hac clara die turma festiva dat preconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina que est sola castissima Virginum regina | Salutis causa vite porta atque celi referta gratia | Nam ad illam sic nuncia olim facta angelica | Ave maria gracia dei plena per secula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria hec reddit famma | In me quomodo tua iam fient nuncia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit affata | Flatu sacro plena fies maria | Nova efferens gaudia celo terre nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat eterna | Omnia qui dat tempora pacifica
Indexing notes: 
In Vesperis prosa