Celsa pueri concrepent melodia | Pia

Folio: 
275v
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53162
Mode: 
8
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Celsa pueri concrepent melodia | Pia innocentum colentes tripudia | Quod infans Christus hodie vexit ad astra | Hos trucidavit frendens insania | Herodis fraudis ob nulla crimina | In Bethleem ipsius cuncta et per confinia | A bimatu et infra juxta nascendi tempora | Herodos rex Christi nati verens infelix imperia | Infremit totus et erigit arma superba dextera | Quaerit lucis et caeli regem cum mente turbida | Ut extinguat qui vitam praestat per sua jacula | Dum non valent intueri lucem splendidam nebulosa quaerentis pectora | Ira fervet fraudes auget Herodes saevus ut perdat piorum agmina | Castra militum dux iniquus aggregat ferrum figit in membra tenera | Inter ubera lac effudit antequam sanguinis fierent coagula | Hostis naturae natos eviscerat atque jugulat | Ante prosternit quam aetas parvula sumat robora | Quam beata sunt innocentum ab Herode caesa corpuscula | Quam felices existunt matres quae fuderunt talia pignora | O dulces innocentum acies o pia lactentium pro Christo certamina | Parvorum trucidantur milia membris ex teneris manant lactis coaglua | Cives angelici veniunt in obviam mira victoria vitae captant praemia turba candidissima | Te Christe petimus mente devotissima | Nostra qui venisti reformare saecula innocentum gloria | Perfrui nos concedas per aeterna amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Celsa pueri concrepent melodia | Pia innocentum colentes tripudia | Quod infans xpistuc hodie vexit ad astra | Hos trucidavit frendens insania | Herodis fraudis ob nulla crimina | In bethleem ipsius cuncta et per confinia | A bymatu et infra iuxta nascendi tempora | Herodos rex xpisti nati verens infelix imperia | Infremit totus et erigit arma superba dextera | Querit lucis et celi regem cum mente turbida | Ut extinguat qui vitam prestat per sua iacula | Dum non valent intueri lucem splendidam nebulosa querentis pectora | Ira fervet fraudes auget herodes sevus ut perdat piorum agmina | Castra militum dux iniquus aggregat ferrum figit in menbra tenera | Inter ubera lac effudit antequam sanguinis fierent coagula | Hostis nature natos eviscerat atque iugulat | Ante prosternit quam etas parvula sumat robora | Quam beata sunt innocentum ab herode cesa corpuscula | Quam felices existunt matres que fuderunt talia pignora | O dulces innocentum acies o pia lactentium pro xpisto certamina | Parvorum trucidantur milia menbris ex teneris manant lactis coagula | Cives angelici veniunt in obviam mira victoria vite captant premia turba candidissima | Te xpiste petimus mente devotissima | Nostra qui venisti reformare secula innocentum gloria | Perfrui nos concedas per eterna amen