Ave virgo singularis mater nostri

Folio: 
293r
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54204
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hunc sirenes voluptatis draco canes cum piratis mortem paene desperatis haec intentant omnia | Post abyssos nunc ad caelum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum nautae cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa caeli rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti saeculo | Verbum patri coaequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te praevidit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra primae matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O Maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva juvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli quae splendore praees soli nos adsigna tuae proli ne districte judicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor datae legis praesumit de venia | Judex mitis et benignus judex jugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Jesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad caelestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Ave virgo singularis mater nostri salutaris que vocaris stella maris stella non erratica | Nos in huius vite mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Sevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hunc sirenes voluptatis dracho canes cum piratis mortem pene desperatis hec intentant omnia | Post abyssos nunc ad celum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum naute cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa celi rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti seculo | Verbum patri coequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te previdit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra prime matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva iuvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli que splendore prees soli nos assigna tue proli ne districte iudicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor date legis presumit de venia | Iudex mitis et benignus iudex iugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Ihesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad celestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia Amen