Jerusalem et Sion filiae coetus

Folio: 
304v
Sequence: 
4
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55032
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidelis curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia caelum tangens terras et stygia potentia | Mira loquar sed sanum credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria Adae costis formatur femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit a terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemne festum laetitiae in qua nostrae salutis nuptae figurantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat sociis electorum amen
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Hierusalem et syon filie cetus omnis fidelis curie melos pangat iugis leticie alleluya | Xpistuc enim desponsat hodie matrem nostram norma iusticie quam de lacu traxit miserie ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi letatur gratia a reginis laudum cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit leticia que dos quanta triplex potencia caelum tangens terras et stygia potentia | Mira loquar sed sanum credere federatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuratur in pari gloria ade costis formatur femina hostis eva | Eva fuit noverca posteris hac est mater electi generis vite portus asilum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis evi sexus simul una parit turmas | Hec signata iordanis fluctibus hec que venit a terre finibus scientiam audire cominus salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus celi prestet hodie civibus xpisto iuncta | O sollempne festum leticie in qua nostrae salutis nuptae figurantur | Cetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solatium desperatis offertur spacium respirandi | Iustis inde solvuntur premia angelorum novantur gaudia lata nimis quos facit gratia caritatis | Ab eterno fons sapientie intuitu solius gratie sic praevidit in rerum serie hec futura | Xpistuc ergo nos suis nuptiis recreatos veris deliciis interesse faciat sociis electorum Amen