Contentu parili hic te Maria

Folio: 
303v
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53099.1
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Contentu parili hic te Maria venerantur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abrahae tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus quod omnium pulcherrima virgo virginum | Letare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis in promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa praefigurat maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur maris soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genitrix | Letare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sanctam Mariam | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possimus tantam exequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genitrix | Laus patri glorie qui suum filium gentibus et populis revelans Israel no sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritu sit per evum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Contentu parili hic te maria venerantur populus teque piis colit cordibus | Generosi abrahe tu filia veneranda regia de davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus quod omnium pulcherrima virgo virginum | Letare mater et virgo nobilis gabrielis archangelico que oraculo credula genuisti clausa filium | In cuius sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis in promisit deus abrahe | Te virga arida aaron flore speciosa prefigurat maria sine viri semine nato floridam | Tu porta iugiter serata quam ezechielis vox testatur maris soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genitrix | Letare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sanctam mariam | Exulta cui parvus arrisit tunc maria qui letari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli xpisti propter nos facti eiusque pie matris marie | Si non dei possimus tantam exequi tardi humilitatem forma sit nobis eius genitrix | Laus patri glorie qui suum filium gentibus et populis revelans israhel no sociat | Laus eius filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritu sit per evum