Summi triumphum regis prosequamur laude |

Folio: 
308r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53067
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Summi triumphum regis prosequamur laude | Qui caeli qui terre regit sceptra inferni jure domito | Qui sese pro nobis redimendis permagnum dedit precium | Huic nomen exstat conveniens Idithun. | Nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel | Saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi | Postque illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegethontis assiliit tenebras | Principis illius disturbato imperio | Maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare | Captivitatemque detentam in ibi victor duxit secum | Et redivivum jam suis se praebuit servus et amicis | Deinque saltum dederat hodie maximum jubes polosque cursu praepeti transiens | Celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithun corpora in semet ipso altis sedibus caeli invexit dei filius | Et tremens judicum exspectat affuturum ut duo angeli fratres docuerunt | Hic Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum | Nam Idithun nostrum vocibus sedulis omnes imploremus | Ut a dextris patris qui sedit spiritum mittat nobis sanctum | In fine saeculi ipse quoque semper sit nobiscum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Summi triumphum regis prosequamur laude | Qui celi qui terre regit ceptra inferni iure domito | Qui sese pro nobis redimendis permagnum dedit precium | Huic nomen exstat conveniens yditum | Nam transilivit omnes strenue montes colliculosque betel | Saltum de celo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus seculi | Postque illud suo mitigavit potentatu tetras flegetontis assiliit tenebras | Principis illius disturbato imperio | Maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo iubare | Captivitatemque detentam in ibi victor duxit secum | Et redivivum iam suis se prebuit servus et amicis | Deinque saltum dederat hodie maximum iubes polosque cursu prepeti transiens | Celebret ergo populus hunc diem credulus cuius morbida yditum corpora in semetipso altis sedibus celi invexit dei filius | Et tremens iudicum exspectat affuturum ut duo angeli fratres docuerunt | Hic ihesus a vobis assumptus est in celum iterum veniet ut vidistis eum | Nam yditum nostrum vocibus sedulis omnes imploremus | Ut a dextris patris qui sedit spiritum mittat nobis sanctum | In fine seculi ipse quoque semper sit nobiscum