Psallite regi nostro psallite psallite

Folio: 
314r
Sequence: 
1
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah50270
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Psallite regi nostro psallite psallite psallite prudenter | Nam psalterium est jocundum cum cithara | Nato virginis quo psallens natus sterilis | Citharam carnis percussit in domo domini | Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando quae super terram sunt membra et hoc alios docendo | Praeparans Christo plebem perfectam Johannes vox clamantis in deserto | Sed vox haec impium Herodem quem corrigit minime corrigit | Haud tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere conjugem raptam sibi peccasti quiesce poenitentibus sic praecipit dominus | Vocem incantantis sapienter Herodes ut aspis surda spernit ut iustum ut sanctum Johannem timet quem vinxit in carcerem | Sedit in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis | Studet deliciis mundi principis filius perditionis | Meretrix suadet puella saltat rex jubet sanctus decollari | Dat rex saltanti caput Johannis qui sanctus anteque fit natus | En quomodo perit iustus quasi non sit deo dilectus | Cum sit ejus preciosa mors haec in conspectu domini | Nos corde praecepimus qualis ac quantus est quia vicinus dignitate Christo sit et morte | Nam morte turpissima damnatur sponsus sponsi et amicum damnant morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo caelis angeli angelum | Et no in terris tibi psallere fac Christe in memoriam Baptistae | Herodes spreta quo mensa altaris tui mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Psallite regi nostro psallite psallite psallite prudenter | Nam psalterium est iocundum cum cythara | Nato virginis quo psallens natus sterilis | Cytharam carnis percussit in domo domini | Dum quod sonabat clamando docuit vivendo | Mortificando que super terram sunt membra et hoc alios docendo | Preparans cristo plebem perfectam iohannes vox clamantis in deserto | Sed vox hec impium herodem quem corrigit minime corrigit | Haut tamen tacuit sed ad usque sanguinem sceleri restitit | Non licet inquit te fratris tui habere coniugem raptam sibi peccasti quiesce penitentibus sic precipit dominus | Vocem incantantis sapienter herodes ut aspis surda spernit ut iustum ut sanctum iohannem timet quem vinxit in carcerem | Sedit in tenebris lucerna lucis amicus omnipotentis | Studet deliciis mundi principis filius perdicionis | Meretrix suadet puella saltat rex iubet sanctus decollari | Dat rex saltanti caput iohannis qui sanctus anteque fit natus | En quomodo perit iustus quasi non sit deo dilectus | Cum sit eius preciosa mors hec in conspectu domini | Nos corde precepimus qualis ac quantus est quia quia vicinus dignitate xpisto sit et morte | Nam morte turpissima dampnatur sponsus sponsi et amicum dampnant morte recte turpissima | Carcere carnis ductum quem ferunt psallendo celis angeli angelum | Et no in terris tibi psallere fac xpiste in memoriam baptiste | Herodes spreta quo mensa altaris tui mensa ipsum te dum sumimus semper tibi psallamus