Festa Christi omnis christianitas celebret |

Folio: 
001r
Sequence: 
7
Feast: 
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53029
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Chr[iste] quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigesimo subtus fa[muli] se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia [ve]teris oblita sermonis paenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Festa xpisti omnis christianitas celebret | Que miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est xpistus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi celi quem sidus predicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito xpisti presepe queritant | Hinc ira sevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O x[piste] quantum patris exercitum iuvenis doctus ad bella maxima populis predicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigesimo subtus fa[muli] se inclyti inclinaverat manus deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocue uncturus sanctis pre omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia [ve]teris oblita sermonis penitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi preceptori