Concentu parili hic te Maria [

Folio: 
001r
Sequence: 
9
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah53099.1
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Concentu parili hic te Maria [veneratur populus teque] piis colit [cordibus | Generosi Abraham tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Laetare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo cr[ed]ula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa te figurat Maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur Maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Laetare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta Maria | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque piae matris Mariae | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genetrix | Laus patri gloriae qui suum filium gentibus et populo revelans Israel nos sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per aevum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Concentu parili hic te Maria [veneratur populus teque] piis colit [cordibus | Sanctissima corpore castissima moribus omnium pulcherrima virgo virginum | Letare mater et virgo nobilis gabrielis archangelico que oraculo cr[ed]ula genuisti clausa filium | In cuius sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis ut promisit deus abrahe | Te virga arida aaron flore speciosa te figurat maria sine viri semine nato floridam | Tu porta iugiter serata quam ezechielis vox testatur maria soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genetrix | Letare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sancta maria | Exulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli xpisti propter nos facti eiusque piae matris marie | Si non dei possumus tantam exsequi tardi humilitatem forma sit nobis eius genetrix | Laus patri glorie qui suum filium gentibus et populo revelans israel nos sociat | Laus eius filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritui sit per evum