[Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad

Folio: 
001r
Sequence: 
0
Feast: 
Office/Mass: 
X
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah54066
Finalis: 
A
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
[Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox] de caelo nuntia | [P]er quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | [A]uro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | [J]am de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis [ang]ustia | [T]ra[he nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam] dicens assum ad nostra praesidia | [S]tatim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | [Q]uae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | [G]loriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | [Q]ui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
{#} de celo nuncia | [P]er quam provectus presulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in eius animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | [A]uro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam naute navigantes et contra fluctuum sevitiam luctantes navi pene dissoluta | [J]am de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate nycole nos ad portum maris trahe de mortis # ustia | [T]ra {#} dicens assum ad nostra presidia | [S]tatim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | [Q]ue infirmos omnes sanat per eius suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo iam passi naufragia | [G]loriose nycole ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | [Q]ui sanavit lesionem multorum peccaminum in maria