Jerusalem et Sion filiae coetus

Folio: 
231
Sequence: 
2
Office/Mass: 
MI
Genre: 
Sq
Cantus ID: 
ah55032
Mode: 
8
Finalis: 
G
Manuscript Reading Full Text (standardized spelling): 
Jerusalem et Sion filiae coetus omnis fidei curiae melos pangat jugis laetitiae alleluia | Christus enim desponsat hodie matrem nostram norma justitiae quam de lacu traxit miseriae ecclesiam | In spiritus sancti clementia sponsa sponsi laetatur gratia a reginis laudis cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laetitia quae dos quanta triplex potentia tangens caelum terras et stygia justitia | Mira loquor sed sana credere foederatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuravit in patris gloria Adae costis formata femina hostis Eva | Eva fuit noverca posteris haec est mater electi generis vitae portus asylum miseris et tutela | Pulchra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis aevi sexus simul una parit turmas | Haec signata Jordanis fluctibus haec quae venit e terrae finibus scientiam audire comminus Salomonis | Sic typicis descripta sensibus nuptiarum induta vestibus caeli praestet hodie civibus Christo juncta | O sollemnis festum laetitiae quo unitur Christe ecclesiae in qua nostrae salutis nuptiae celebrantur | Coetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spatium respirandi | Justis inde solvuntur praemia angelorum novantur gaudia lata nimis quod facit gratia caritatis | Ab aeterno fons sapientiae intuitu solius gratiae sic praevidit in rerum serie haec futura | Christus ergo nos suis nuptiis recreatos veris divinis interesse faciat sociis electorum
Manuscript Reading Full Text (MS spelling): 
Ierusalem et Syon filie cetus omnis fidei curie melos pangat iugis leticie alleluya | Xps enim desponsat hodie matrem nostram norma iusticie quam de lacu traxit miserie ecclesiam | In spiritus sancti clemencia sponsa sponsi letatur gracia a reginis laudis cum gloria felix dicta | Dos ut datur crescit laeticia que dos quanta triplex potencia tangens celum terras et stigia justicia | Mira loquor sed sana credere federatum tam largo munere de proprio produxit latere deus homo | Formaretur ut sic ecclesia figuravit in patris gloria ade costis formata femina hostis eva | Eva fuit noverca posteris hec est mater electi generis vite portus asilum miseris et tutela | Pulcra potens partu mirabilis ut luna sol fulget spectabilis plus acie multo terribilis ordinata | Multiplex est singularis una generalis et individua omnis evi sexus simul una parit turmas | Hec signata iordanis fluctibus hec que venit e terre finibus scienciam audire cominus salomonis | Sic typicis descripta sensibus nupciarum induta vestibus celi prestet hodie civibus xpo iuncta | O solennis festum leticie quo unitur xpe ecclesie in qua nostre salutis nupcie celebrantur | Cetus felix dulce convivium lapsis ibi datur solacium desperatis offertur spacium respirandi | Iustis inde solvuntur premia angelorum novantur gaudia lata nimis quod facit gracia caritatis | Ab eterno fons sapiencie intuitu solius graciae sic previdit in rerum serie hec futura | Xps ergo nos suis nuptiis recreatos veris divinis interesse faciat sociis electorum
Range: 
1-d-o-4
Volpiano: 
1---g--g--hj--g---f7---g--e---f--g--g---h--k---j--g---h--j--g---h--g--hj---k--l---j--g---h--f---g--f--e--d---e--g7--hfh--hG--g---3
Indexing notes: 
The number in the folio field is the page number from the online digitised presentation of the MS. The most notable textual variants are in the last strophe: "… veris divinis interesse faciat sociis electorum" in place of "… veris deliciis interesse faciat gaudiis electorum"

Melody with text


1---


g--


Ierusalem
g--


hj--


g---


f7---


et
g--


Syon
e---


f--


filie
g--


g---


h--


cetus
k---


j--


omnis
g---


h--


fidei
j--


g---


h--


curie
g--


hj---


k--


melos
l---


j--


pangat
g---


h--


iugis
f---


g--


leticie
f--


e--


d---


e--


alleluya
g7--


hfh--


hG--


g---


3


|
3