Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-19 of 19 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KA Aug. LX a036r 1 Qui primus apud Judaeos dominica

Qui primus apud Judaeos dominica bella peregit et Jesum a dextris virtutis dei stantem videre promeruit

Inventio Stephani M V 01 007613a * Image
D-KA Aug. LX a036r 2 Sanctissimi martyris Christi Stephani sollemnitatem

Sanctissimi martyris Christi Stephani sollemnitatem celebrantes te domine supplices exoramus ut quem tuae gloriae consortem credimus pro nostris erratibus intercedere sentiamus Sanctissimi patris nostri N. solemnitatem celebratu rite domine supplices exoramus ut quem tuae gloriae consortem credimus pro nostris erratibus intercedere sentiamus

Inventio Stephani M R 3.4 602126.1 * Image
D-KA Aug. LX a036r 3 Tuis ergo gaudiis copulatus nostri

Tuis ergo gaudiis copulatus nostri quo memor sit exoramus

Inventio Stephani M V 01 * Image
D-KA Aug. LX a036r 4 Regressus Lucianus a sancto Joanne

Regressus Lucianus a sancto Joanne episcopo jussit ut consurgerent omnes diluculo et foderent in acervo illo ubi putabant esse corpora sanctorum

Inventio Stephani L A 1 004603 * Image
D-KA Aug. LX a036r 5 Apparuit sanctus Gamaliel cuidam monacho

Apparuit sanctus Gamaliel cuidam monacho Migetio innocenti et simplici viro dicens ad illum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo

Inventio Stephani L A 2 001460 * Image
D-KA Aug. LX a036r 6 Ibi olim positi fuimus exsequiarum

Ibi olim positi fuimus exsequiarum tempore planctus nunc quaere nos in illo loco qui dicitur bonorum virorum possessio

Inventio Stephani L A 3 003159 * Image
D-KA Aug. LX a036r 7 Audiens ergo Lucianus sacerdos verba

Audiens ergo Lucianus sacerdos verba monachi Migetii benedixit dominum quia inventus est et alius testis in revelatione sanctorum

Inventio Stephani L A 4 001515 * Image
D-KA Aug. LX a036r 8 Dum inventum esset sacratissimum beati

Dum inventum esset sacratissimum beati Stephani corpus statim terraemotus factus est magnus atque omnes qui aderant odor perfudit suavissimus

Inventio Stephani M A 5 002459 * Image
D-KA Aug. LX a036r 9 Stephanus autem*

Stephanus autem*

Inventio Stephani L R 007702 * Image
D-KA Aug. LX a036r 10 Ex odoris mira fragrantia sanitas

Ex odoris mira fragrantia sanitas aegrotis emanavit maxima septuaginta namque et tres tunc a variis languoribus curati sunt homines in inventione corporis Stephani dilecti sui martyris deum benedicentes

Inventio Stephani L A B 002745 * Image
D-KA Aug. LX a036r 11 Hodie sanctus Joannes pontifex cum

Hodie sanctus Joannes pontifex cum maximo cleri plebisque tripudio pretiosas protomartyris Stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam Sion ubi quondam diaconi functus est officio cujus pia apud deum sit pro nobis quaesumus intercessio

Inventio Stephani V2 A M 003118 * Image
D-KA Aug. LX a036r 12 O quam laudanda hujus sancti

O quam laudanda hujus sancti sollemnia quem ob virtutum insignia caelorum laudant agmina o Pirmini divino junge lumini cunctos hic gregatos

Pirmini V R a02326 * Image
D-KA Aug. LX a036r 13 Ut apud te in patria

Ut apud te in patria fruamur dei gloria

Pirmini V V 01 a02326a * Image
D-KA Aug. LX a036r 14 O lumen splendidum sancte praesul

O lumen splendidum sancte praesul Pirmini o lucerna lucens in conspectu domini o gemma sacerdotii tu pater monachorum qui patris Benedicti regulam bene norunt omnes nos trahe propere ad gaudia caelorum quos tibi cernis psallere hos plausus canticorum

Pirmini V A M a02327 * Image
D-KA Aug. LX a036r 15 Voce cordis resonemus regem regum

Voce cordis resonemus regem regum adoremus qui sanctum hunc Pirminium choris junxit caelestium

Pirmini M I a02328 * Image
D-KA Aug. LX a036r 16 Beatus vir Pirminius in via

Beatus vir Pirminius in via peccatorum non stetit sed in seminatione verbi divini viam dissuasit peccandi

Pirmini M A 1.1 a02329 * Image
D-KA Aug. LX a036r 17 Constitutus praesul iste ad verbum

Constitutus praesul iste ad verbum dei praedicandum genti adhuc in fide hebeti ne iterum traderetur ritui gentili quo fremebant

Pirmini M A 1.2 a02330 * Image
D-KA Aug. LX a036r 18 Deus caput ejus exaltavit qui

Deus caput ejus exaltavit qui non solum apud aulicos verum etiam apud egenos peregrinosque longe ac late innotuit

Pirmini M A 1.3 a02331 * Image
D-KA Aug. LX a036r 19 Sanctum suum mirificavit dominus quem

Sanctum suum mirificavit dominus quem in domorum dei constructionibus devotum fecit et sedulum

Pirmini M A 1.4 a02332 * Image
Page 1 of 1