Browse chants

Displaying 1 - 7 of 7 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
A-KN 1012 030v 2 Quam pulchra es dilecta mea
Quam pulchra es dilecta mea et quam decora carissima mea in deliciis statura tua assimilata es palmae et ubera tua botris et odores tui sicut malorum granatorum guttur tuum sicut vinum optimum alleluia alleluia alleluia
1---cdF---ffeD--de--
Octava Mariae Mag.
V
A 1 204050 4
A-KN 1012 030v 3 Dilectus meus descendit in hortum
Dilectus meus descendit in hortum suum ut pascatur et lilia colligat ego dilecto meo et dilectus mihi qui moratur inter ubera mea alleluia
1---d--efgg-gfe-de-f
Octava Mariae Mag.
V
A 2 201256 4
A-KN 1012 031r 1 Gaude dei genetrix virgo immaculata
Gaude dei genetrix virgo immaculata gaude quae gaudium ab angelo suscepisti gaude quae genuisti aeterni luminis claritatem gaude mater gaude sancta dei genetrix virgo tu sola mater innupta te laudat omnis factura genetricem lucis sis pro nobis quaeseumus perpetua interventrix
1---efgfedE--e---g--
Octava Mariae Mag.
V
A 3 002920 3
A-KN 1012 031r 2 O flos florum o domicilium
O flos florum o domicilium virtutum o electissima mulierum beata virgo Maria cujus solius commercium fragilitas generis humani invenit aditum recuperandi admitte preces nostras intra sacrarium exauditionis et reporta nobis gratiam reconciliationis sit per te excusabile quod per te ingerimus accipe quod offerimus impetra quod rogamus quia nec potentiore meritis ad placandam iram judicis invenimus quam te quae meruisti mater existere ejusdem redemptoris et judicis
1---ffedg---fe---de-
Octava Mariae Mag.
V
A 4 203440 4
A-KN 1012 031v 1 Adest testis divinae misericordiae beata
Adest testis divinae misericordiae beata Maria quae lavans lacrimis maculas criminis susceptoris sui tetigit vestigia ac prava sua derelinquens itinera huic post haec assidebat verbumque illius audiebat viventi adherebat mortuum quaerebat viventem reperit quem mortuum quaesivit
1---d--d-cd---fecd--
Octava Mariae Mag.
V
R 006034 1
A-KN 1012 031v 2 Tantumque apud deum locum gratiae
Tantumque apud deum locum gratiae invenit ut hunc ipsis quoque apostolis verax ejus apostola resurrexisse nuntiaret
1---d--dH--hghgfed--
Octava Mariae Mag.
V
V 01 006034a 1S
A-KN 1012 031v 3 Venerantes sacram beatae genetricis dei
Venerantes sacram beatae genetricis dei Mariae nativitatem aeternum adoremus dominum
1---c--cd--cf-feD--f
Octava Mariae Mag.
M
I 100274 2