Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
NL-Uu 406 (3 J 7) 001v 1 Ave praeclara maris stella in
Ave praeclara maris stella in lucem gentium Maria divinitus orta | Euge dei porta quae non aperta veritatis lumen ipsum solum justitiae indutum carne ducis in orbem | Virgo decus mundi regina caeli praeelecta ut sol pulchra lunaris ut fulgor agnosce omnes te dligentes | Te plenam fide virgam almae stirpis Jesse nascituram prioris desideraverant patres et prophetae | Te lignum vitae sancto rorante pneumate parituram divini floris amygdalum signavit Gabriel | Tu agnum regem terrae dominatorem Moabitici de petra deserti ad montem filiae Sion traduxisti | Tuque furentem Leviathan serpentem tortuosumque et vectem collidens damnoso crimine mundum exemisti | Hinc gentium nos reliquiae tuae sub cultu memoriae mirum in modum quem es enixa propitiationis agnum regnantem caelo aeternaliter devocamus ad aram mactandum mysterialiter | Hinc manna verum Israelitis veris veri Abrahae filiis admirantibus quondam Moysi quod typus figurabat jam nunc abducto velo datur prospici ora virgo nos illo pane caeli dignos effici | Fac fontem dulcem quem in deserto petra praemonstravit degustare cum sincera fide renesque constringe lotos in mari anguem aeneum in cruce speculari | Fac igni sancto patrisque verbo quod rubus ut flamma tu portasti virgo mater facta pecuali pelle distincto pede mundis labiis cordeque propinquare | Audi nos nam te filius nihil negans honorat | Salva nos Jesu pro quibus virgo mater te orat | Da fontem bonum visere da puros mentis oculos in te defigere | Quo hausto sapientiae saporem vitae valeat mens intellegere | Christianismi fidem operibus redimire beatoque fine ex hujus incolatu saeculi auctor ad te transire
1---f--ff---f--g--f-
Suff. Mariae
X
Sq 850160