Browse chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
GB-WO F.160 104r 1 Prima autem azymorum accesserunt discipuli
Prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Jesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha at Jesus dixit eis ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud de facio pascha cum discipulis meis et fecerunt discipuli sicut praeceperat eis dominus et paraverunt pascha
Dom. in Palmis
X
A P 203956 6
GB-WO F.160 104r 2 Cum audisset populus quia Jesus
Cum audisset populus quia Jesus venit Jerusalem acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam et clamabant pueri dicentes hic est salus nostra et redemptio Israel quantus est iste cui throni et dominationes occurrunt noli timere filia Sion ecce rex tuus venit tibi sedens supra pullum asinae sicut scriptum est salve rex fabricator mundi qui venisti redimere nos
Dom. in Palmis
X
A P 001983 5
GB-WO F.160 104r 3 Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit
Cum appropinquaret dominus Jerusalem misit duos ex discipulis suis dicens ite in castellum quod est contra vos et invenietis pullum asinae alligatum super quem nullus hominum sedit solvite et adducite mihi si quis vos interrogaverit dicite opus domini est solventes adduxerunt ad Jesum et imposuerunt illi vestimenta et sedit super eum alii ternebant vestimenta sua in via alii ramos de arboribus externebant et qui sequebantur clamabant hosanna benedictus qui venit in nomine domini benedictum regnum patris nostri David hosanna in excelsis miserere nobis fili David
Dom. in Palmis
X
A P 001976 7