Browse chants

Displaying 1 - 35 of 35 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-SGs 388 299 11 Magna vox laude sonora te
Magna vox laude sonora te decet per omnia quo poli chorea gaudet aucta tali compare terra plaudit et resultat digna tanto praesule o sacer Remacle praesul nostra vota suscipe
Remacli
V
A M 003666 ?
CH-SGs 388 299 12 Adoremus Christum regem confessorum dominum
Adoremus Christum regem confessorum dominum qui aeterna sanctum Remaclum coronavit gloria
Remacli
M
I 001006 ?
CH-SGs 388 300 1 Oriundus fuit Aquitaniae partibus vir
Oriundus fuit Aquitaniae partibus vir per omnia et vita et nomine venerabilis Remaclus nobilis parentibus sed fide nobilior
Remacli
M
R 1 603107 1
CH-SGs 388 300 2 Dignitare quidem saeculari clarus sanctitate
Dignitare quidem saeculari clarus sanctitate autem extitit praecipuus
Remacli
M
V 01 603107a 1
CH-SGs 388 300 3 Sanctus Remaclus parvipendebat praesentia veluti
Sanctus Remaclus parvipendebat praesentia veluti devoverat in pueritia aestimans pro nihilo omnia praeter quod erat aeternae salutis gratia
Remacli
M
R 2 602157 ?
CH-SGs 388 300 4 Caelestibus animo inhaerens sese in
Caelestibus animo inhaerens sese in holocaustum domino mactabat
Remacli
M
V 01 602157a ?
CH-SGs 388 300 5 Consilium et opus suum semper
Consilium et opus suum semper ad deum convertebat cor ejus et pedes directi erant ad evangelizandam pacem
Remacli
M
R 3 602902 1
CH-SGs 388 300 6 Erat vere dignus beatus Remaclus
Erat vere dignus beatus Remaclus et aspectu amabilis colloquio affabilis
Remacli
M
V 01 602902a.1 1
CH-SGs 388 300 7 Almus adolescens trudo admonitu confortatus
Almus adolescens trudo admonitu confortatus angelico venit ad sanctum pontificem Remaclum cupiens ejus facundo eloquio plenius roborari in dei obsequio
Remacli
M
R 4 603108 5
CH-SGs 388 300 8 Omnia ait quae desideras deo
Omnia ait quae desideras deo disponente implebis
Remacli
M
V 01 603108a 5
CH-SGs 388 300 9 Ecce vere Israelita in quo
Ecce vere Israelita in quo dolus non est inventus qui probatus repertus est sacerdos magnus juxta ordinem Melchisedech
Remacli
M
R 5 006615 2
CH-SGs 388 301 1 Statuit ei dominus testamentum sempiternum
Statuit ei dominus testamentum sempiternum et dedit illi sacerdotium magnum
Remacli
M
V 01 006615a 2
CH-SGs 388 301 2 Sacerdos dei Remaclus ardebat plane
Sacerdos dei Remaclus ardebat plane interius flamma paracliti spiritus idcirco exterius honorem contempsit saecularem
Remacli
M
R 6 603109 ?
CH-SGs 388 301 3 Caelum ejus patuit precibus et
Caelum ejus patuit precibus et oratio ad supernos pervenit auditus
Remacli
M
V 01 603109a ?
CH-SGs 388 301 4 Vir Israelita gaude coheres Christi
Vir Israelita gaude coheres Christi intercede pro nobis
Remacli
M
R 7 007898 ?
CH-SGs 388 301 5 Ut precibus tuis a deo
Ut precibus tuis a deo veniam speremus supplices ad te confugimus
Remacli
M
V 01 007898b ?
CH-SGs 388 301 6 Laudemus dominum in beati antistitis
Laudemus dominum in beati antistitis Remacli meritis gloriosis ad sepulcrum ejus aegri veniunt et sanantur
Remacli
M
R 8 007082 1
CH-SGs 388 301 7 Vere mirabilis deus qui assiduis
Vere mirabilis deus qui assiduis beatum Remaclum miraculis coruscare facit
Remacli
M
V 01 007082a 1
CH-SGs 388 301 8 Iste est de sublimibus caelorum
Iste est de sublimibus caelorum praepotentibus unus quem manus domini consecravit matris in visceribus cujus nos meritis adjuvari supplices deposcimus
Remacli
M
R 9 006998 8
CH-SGs 388 301 9 Iste est qui ante deum
Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina ejus repleta est
Remacli
M
V 01 006998a 8
CH-SGs 388 302 1 Pretiosus domini sacerdos Remaclus fruitur
Pretiosus domini sacerdos Remaclus fruitur gaudens et exsultans societate apostolorum glorificatione prophetarum confessione martyrum cohere ditate confessorum integritate virginum obtinetque palmam perennis gloriae et stolam jucunditatis aeternae
Remacli
M
R 10 601877.1 ?
CH-SGs 388 302 2 Exanimes artus nec liquit caelica
Exanimes artus nec liquit caelica virtus monstravit populis quantae fuerit bonitatis
Remacli
M
V 01 601877a ?
CH-SGs 388 302 3 Sanctus dei Remaclus fidelium litteris
Sanctus dei Remaclus fidelium litteris eruditus ne diutius absconderetur lucerna sub modio posita est super candelabrum
Remacli
L
A 1 206994 8
CH-SGs 388 302 4 Quatinus lux operationis et praedicationis
Quatinus lux operationis et praedicationis suae omnibus sui domo sanctae dei ecclesiae luceret
Remacli
L
A 2 206995 4
CH-SGs 388 302 5 Qui etiam in praesulatus officio
Qui etiam in praesulatus officio tantum ac talem se in omnibus exhibuit ut licet in terris haberetur corpore caelestis tamen concivis jam erat in mente
Remacli
L
A 3 206996 1
CH-SGs 388 302 6 Erat sanctus dei athleta dulci
Erat sanctus dei athleta dulci locutione omnibus affabilis salubri praedicatione multum amabilis
Remacli
L
A 4 206997 4
CH-SGs 388 302 7 His et hujusmodi virtutibus pollens
His et hujusmodi virtutibus pollens pervenit ad eum quem semper desideraverat Christum
Remacli
L
A 5 206998 8
CH-SGs 388 302 8 Sollemnitatem beati Remacli debita veneratione
Sollemnitatem beati Remacli debita veneratione percolere depositionis ejus commemoratio principalis invitat crescat ergo in universorum pectoribus pro fidei ardore devotio dum sancti confessoris dei pandetur magnitudo
Remacli
L
A B 206999 8
CH-SGs 388 303 1 Juramento domini non paenitentis quem
Juramento domini non paenitentis quem pro tuis sancte confessor meritis caterva laudat haec tu es sacerdos secundum ordinem Melchisedech
Remacli
V2
A 1 207000 1
CH-SGs 388 303 2 Dispergens bona mundi praesentis dedit
Dispergens bona mundi praesentis dedit pauperibus Christi ideo cornu exaltatio in gloria justitia ejus manet in saeculum saeculi
Remacli
V2
A 2 207001 2
CH-SGs 388 303 3 Dominus deus noster qui in
Dominus deus noster qui in altis habitat et humilium respectu de terra in opem suscitat hunc sanctum imitatorem sui humilem cum principibus populi collocaverat
Remacli
V2
A 3 207002 3
CH-SGs 388 303 4 O domine beatus antistes cujus
O domine beatus antistes cujus festum colimus laetantes vere servus tuus extitit quia laudis hostiam sacrificando vota sua in conspectu populi tibi reddidit
Remacli
V2
A 4 207003 4
CH-SGs 388 303 5 Sancte Remacle Christi confessor audi
Sancte Remacle Christi confessor audi rogantes servulos et impetratam caelitus tu defer indulgentiam
Remacli
V2
R 603110 ?
CH-SGs 388 303 6 O Remacle sidus aureum domini
O Remacle sidus aureum domini gratia servorum gemitus solita suscipe clementia
Remacli
V2
V 01 603110a ?
CH-SGs 388 303 7 Pretiosus ecclesiae Tungrensis antistes Remaclus
Pretiosus ecclesiae Tungrensis antistes Remaclus post legitimum agonis sui cursum bravium vitae aeternae percepit a domino cui congratulantur supernae patriae cives
Remacli
V2
A M 207004 2