Browse chants

Displaying 1 - 42 of 42 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-SGs 388 319 5 Magnae jucunditatis laetitia tua desiderata
Magnae jucunditatis laetitia tua desiderata beatissima Fides recolimus sollemnia quae perfectae fidei fervens calore a Christi amore nullo poteras separari terrore nunc a dextris talis sponsi gloriosa astans regina nos illi omnes te laudibus venerantes continuis precibus commenda
Fidis
V
A M 206505 4
CH-SGs 388 319 6 Exsultantes deo salutari nostro jubilemus
Exsultantes deo salutari nostro jubilemus qui pro magnae fidei meritis beatam Fidem coronavit in caelis
Fidis
M
I 100360 ?
CH-SGs 388 319 7 Sancta Fides virgo fidelissima in
Sancta Fides virgo fidelissima in civitate Agenno progenita tam stemmatis quam martyrii titulis extitit clarissima
Fidis
M
A 1.1 206506 1
CH-SGs 388 319 8 Quae licet genere esset nobilis
Quae licet genere esset nobilis nobilior tamen enituit meritis nam lilio candida virginitatis odorem bonae protulit suavitatis
Fidis
M
A 1.2 206507 2
CH-SGs 388 319 9 A primis enim cunabulis infantiae
A primis enim cunabulis infantiae domini Jesu Christi succensa amore bonorum ei actuum studiis coepit adhaerere
Fidis
M
A 1.3 206508 3
CH-SGs 388 319 10 Regnantibus illis diebus Diocletiano et
Regnantibus illis diebus Diocletiano et Maximiano profanis principibus pro supernae patriae amore dulce fuit piis morti succumbere
Fidis
M
R 1.1 602922 ?
CH-SGs 388 320 1 Divino judicio permittente impiis cathedram
Divino judicio permittente impiis cathedram insidentibus pestilentiae
Fidis
M
V 01 602922a ?
CH-SGs 388 320 2 A pessimis regibus nequissimus praeses
A pessimis regibus nequissimus praeses Datianus directus ut sanctis omnium inferret genera poenarum furibundus urbem ingreditur Agennum
Fidis
M
R 1.2 602923 ?
CH-SGs 388 320 3 Adversus dominum et adversus ejus
Adversus dominum et adversus ejus Christum funestum accurus bellum
Fidis
M
V 01 602923a ?
CH-SGs 388 320 4 Audita eximia beatissimae virginis Fidis
Audita eximia beatissimae virginis Fidis opinione Datianus statim ministros misit suisque eam conspectibus praesentari praecepit
Fidis
M
R 1.3 602924 ?
CH-SGs 388 320 5 Os suum sicut Leo rapiens
Os suum sicut Leo rapiens et rugiens aperuit
Fidis
M
V 01 602924a ?
CH-SGs 388 320 6 Aetatis teneritatem sensus maturitate vultus
Aetatis teneritatem sensus maturitate vultus speciositatem Fidei superabat soliditate
Fidis
M
A 2.1 206509 4
CH-SGs 388 320 7 Haec igitur prima in civitate
Haec igitur prima in civitate prefata praeclara pro Christo patiendi fidelibus prebuit exempla
Fidis
M
A 2.2 206510 5
CH-SGs 388 320 8 Ardebat namque desiderus corpus duris
Ardebat namque desiderus corpus duris subdere tormentis ut perdens temporalem vitam possideret perennem
Fidis
M
A 2.3 206511 6
CH-SGs 388 320 9 Datianus praeses mentis simulata tranquillitate
Datianus praeses mentis simulata tranquillitate cessa inquit bona puella a Christi confessione et venerande offer sacrificia Dyane
Fidis
M
R 2.1 602925 ?
CH-SGs 388 321 1 Cujus os plenum erat amaritudine
Cujus os plenum erat amaritudine impie suadens et vane
Fidis
M
V 01 602925a ?
CH-SGs 388 321 2 Amabilis deo puella patrum inquit
Amabilis deo puella patrum inquit accepi traditione deos gentium daemonia esse ideo mihi ut eis sacrificem non poteris per suadere
Fidis
M
R 2.2 602926 ?
CH-SGs 388 321 3 Quia omnes confundantur qui eos
Quia omnes confundantur qui eos adorare non verentur
Fidis
M
V 01 602926a ?
CH-SGs 388 321 4 Praeses Datianus minister iniquitatis crudelissimus
Praeses Datianus minister iniquitatis crudelissimus ad beatam virginem Fidem aut inquit diis sacrificabis aut diversis te faciam interire tormentis
Fidis
M
R 2.3 602927 ?
CH-SGs 388 321 5 Illa se pro Christo mortificari
Illa se pro Christo mortificari et ut ovem occisionis cupiente aestimari
Fidis
M
V 01 602927a ?
CH-SGs 388 321 6 Requisita a ministris sacra dei
Requisita a ministris sacra dei virgo Fides undique se signo crucis munuit seque sponte requirentibus obtulit
Fidis
M
A 3.1 206512 7
CH-SGs 388 321 7 Orabat quoque dominum ut sibi
Orabat quoque dominum ut sibi sermonem praeberet commodum quem ante sevientem apte proferret tyrannum
Fidis
M
A 3.2 206513 8
CH-SGs 388 321 8 Igitur imperterrita virgo sanctae crucis
Igitur imperterrita virgo sanctae crucis armata vexillo roborante se spiritu sancto Hilari perrexit animo
Fidis
M
A 3.3 206514 1
CH-SGs 388 321 9 Impius judex Datianus nimio furore
Impius judex Datianus nimio furore succensus sanctam Fidem lecto aeneo super poni et per quattuor partes extensae ignem jussit sub poni
Fidis
M
R 3.1 602928 ?
CH-SGs 388 321 10 Ut ejus corpus tenerum tam
Ut ejus corpus tenerum tam crudele disperderet supplicium
Fidis
M
V 01 602928a ?
CH-SGs 388 322 1 Sanctissima Christi virgo et martyr
Sanctissima Christi virgo et martyr Fides ultro candentem conscendens craticulam secundum praesidis jussum extenditur et per flammeam cratim pro voluitur
Fidis
M
R 3.2 602929 ?
CH-SGs 388 322 2 Quia igne sancti spiritus urebatur
Quia igne sancti spiritus urebatur interius per nihilo duxit quod exterius
Fidis
M
V 01 602929a ?
CH-SGs 388 322 3 Multi paganorum sanctae Fidis compuncti
Multi paganorum sanctae Fidis compuncti constantia colla ab idolorum solventes cultura crediderunt in dominum Jesum Christum et gloriosum consecuti sunt martyrium
Fidis
M
R 3.3 602930 ?
CH-SGs 388 322 4 Non timentes occisores corporum quibus
Non timentes occisores corporum quibus pro Christo mori erat lucrum
Fidis
M
V 01 602930a ?
CH-SGs 388 322 5 Sancta Fides gaude jam sponsi
Sancta Fides gaude jam sponsi vox sonat ad te pulchra es amica mea suavis et decora sicut cortex mali punici sic genae tuae comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
Fidis
M
R 3.4 602931 ?
CH-SGs 388 322 6 Statura tua assimilata est palmae
Statura tua assimilata est palmae odor tuus sicut malorum guttur tuum ut vinum optimum
Fidis
M
V 01 602931a ?
CH-SGs 388 322 7 Gloriosa dei martyre Fide viriliter
Gloriosa dei martyre Fide viriliter in agone decertante sanctus Caprasius qui sub quadam rupe persecutionem declinabat cuncta quae intra muros gerebantur prospiciebat
Fidis
L
A 1 206519 1
CH-SGs 388 322 8 Ab ipsius igitur rupis eminentia
Ab ipsius igitur rupis eminentia vidit sanctam martyrem super carbonum incendia impiorum graviter torreri sevitia
Fidis
L
A 2 206520 2
CH-SGs 388 323 1 Precatus est ergo dominum ut
Precatus est ergo dominum ut famulam suam in certamine victricem faceret et aliquam caelitus super eam virtutem ostenderet
Fidis
L
A 3 206521 3
CH-SGs 388 323 2 Ad cujus preces columba de
Ad cujus preces columba de nubibus nive candidior descendit et nimis fulgidam capiti gloriosae viriginis coronam imposuit
Fidis
L
A 4 206522 4
CH-SGs 388 323 3 Ipsa quoque avis blandis circumvolans
Ipsa quoque avis blandis circumvolans alis totam vim flammarum extinxit et quasi superjectis fontibus omnino repressit
Fidis
L
A 5 206523 5
CH-SGs 388 323 4 Incitati beatae Fidis exemplo sancti
Incitati beatae Fidis exemplo sancti dei Caprasius primus et Felicianus mortis se periculis in jecerunt sicque cum illa capitalem accipientes sententiam cum triumpho martyrii ad coronam gloriae feliciter pervenerunt
Fidis
L
A B 206524 6
CH-SGs 388 323 5 Astante ea coram praeside ipsoque
Astante ea coram praeside ipsoque ejus vocabulum requirente Fides inquit nomine dicor et opere
Fidis
D
A 1 206515 2
CH-SGs 388 323 6 Requirente praeside cujus cultus ac
Requirente praeside cujus cultus ac Fidei regeretur religione sum inquit ab exordio infantiae professioni mancipata Christianae
Fidis
D
A 2 206516 3
CH-SGs 388 323 7 Domino Jesu Christo toto mentis
Domino Jesu Christo toto mentis affectu deservio illius nomen invoco ipsi me tota intentione committo
Fidis
D
A 3 206517 4
CH-SGs 388 323 8 Virgo dei Fides alma quasi
Virgo dei Fides alma quasi rosa super aquas plantata fructificavit dum caelestis amore candoris stolam suam in sanguine agni lavit
Fidis
D
A 4 206518 ?
CH-SGs 388 324 1 Magnifice et mirabilis domine Jesu
Magnifice et mirabilis domine Jesu Christe in sanctis tuis da nobis interventu beatae virginis et martyris tuae Fidis cujus sacra gaudemus sollemnitate ab omni animae et corporis liberari adversitate
Fidis
V2
A 206525 3