Browse chants

Displaying 1 - 7 of 7 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-SGs 388 270 1 Cum sub Diocletiano tyranno saeva
Cum sub Diocletiano tyranno saeva persecutionis tempestas Christi turbaret ecclesias beatus praesul Narcissus domino favente vindelicam venit Augustam
Afrae
M
A 1.1 002035 1
CH-SGs 388 270 2 In qua civitate cum puellis
In qua civitate cum puellis suis veneris sacris dedita tunc turpis sed postmodum sanctissima habitabat Afra
Afrae
M
A 1.2 003275 2
CH-SGs 388 270 3 Cujus prostibulum cum Felice diacono
Cujus prostibulum cum Felice diacono suo sanctus praesul ignorans ingressus pacem domui imprecatur benigneque quasi pro turpi amatore suscipitur
Afrae
M
A 1.3 001967 3
CH-SGs 388 270 4 Cum psalmis deo et hymnis
Cum psalmis deo et hymnis sancti viri vota persolverent Afra stupens et tremebunda insoliti quid sibi hospites velint est admirata
Afrae
M
A 1.4 002026 4
CH-SGs 388 270 5 Audiens vero beatum virum christianorum
Audiens vero beatum virum christianorum esse antistitem pedibus ejus prosternitur se turpem se peccatricem talique indignam hospite profitetur
Afrae
M
A 1.5 001517 5
CH-SGs 388 270 6 Quam vir sanctus verbis evangelicis
Quam vir sanctus verbis evangelicis consolatur ad paenitentiam et conversionem cohortatur eique si credere et baptizari velit veniam et vitam aeternam pollicetur
Afrae
M
A 1.6 004437 6
CH-SGs 388 270 7 Beatus pontifex Narcissus cum beatas
Beatus pontifex Narcissus cum beatas feminas gratia divina praeventas capaces verbi persensisset toto nisu fructices errorum exstirpare et veritatis frugem studuit inserere
Afrae
M
R 1.1 006223 ?