Domine iste sanctus habitabit in tabernaculo tuo operatus est justitiam requiescet in monte sancto tuo
Vitam petiit a te tribuisti ei domine gloriam et magnum decorem imposuisti super eum posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso
Hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo quia haec est generatio quaerentium dominum
Justus ut palma*
Amavit eum dominus et ornavit eum stolam gloriae induit eum et ad portas paradisi coronavit eum
Induit eum dominus loricam fidei et ornavit eum
Iste homo perfecit omnia quae locutus est ei deus et dixit ad eum ingredere in requiem meam quia te vidi justum coram me ex omnibus gentibus
Euge serve bone et fidelis quia in pauca fuisti fidelis