Browse chants

Displaying 1 - 50 of 133 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 104v 1 Exoptata et festiva dies praelucet
Exoptata et festiva dies praelucet clarum et famosum vespere arridet quod revoluto temporum curriculo populorum etiam turmis ultra solitum conglobatus gloriosum lyrico gaudiorum carmine praeoccupat natate
Willibaldi
V
A 1 a00805 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 104v 2 In quo eximius antistes et
In quo eximius antistes et invictus Christi miles sanctissimus Willibaldus devicto mundo et mundi principe triumphali curru caeleste capitolium conscendit angelorum perpetum usurus contubernio et palma coronandus aeterna
Willibaldi
V
A 2 a00806 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 104v 3 Eia fratres precipuam hanc sollemnitatem
Eia fratres precipuam hanc sollemnitatem concentu magnificae laudis excipite psalmis hymnis et spiritualibus canticas extollite rutilantis phebi crepusculo noctem per vigiles coniungite corda nostra explosis vitiorum monstris virtutum floribus redimite tanto ut natalicio possitis indemnes inter esse
Willibaldi
V
A 3 a00807 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 104v 4 Si haec rite peragantur qui
Si haec rite peragantur qui per totum anni circulum suos semper fovet nutrit et defensat in hac sua festivitate tam exorabilem se prebet ut omnium recta petentium vota et intentiones promptus adiutor suscipiat clementer exaudiat et fidissimus suorum nuntius in conspectum superni iudicis celeriter perferat
Willibaldi
V
A 4 a00808 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 105r 1 O vere virum prudentem et
O vere virum prudentem et sanctum necnon et per secula imitandum pontificem Willibaldum qui domum supra petram aedificans fluminum flaminumque illisiones non expavit in cuius ore vel pectore doli ne num veritas non invenit et ideo in signem meritis hunc in sacerdotem populo suo eligit dicant igitur cuncti perclament fidelium assistentium universi Willibalde pater et patrone educator altor rector pastor nostri omnium misereres
Willibaldi
V
A 5 205978 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 105r 2 Sancte dei et pretiose confessor
Sancte dei et pretiose confessor Willibalde qui virtute caritatis circumfultus gemine dominum deum tuum toto corde et proximum sicut te ipsum dilexisti funde preces pro devoto tibi hoc collegio
Willibaldi
V
R 007575.1 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 105v 1 Ut tuo propitiatus interventu dominus
Ut tuo propitiatus interventu dominus nos a labe peccatorum emancipatos corusco tui annualis splendore illustratos iungat caeli civibus
Willibaldi
V
V 01 a00809za ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 106v 1 Gloriosissime presul Willibalde quem percerto
Gloriosissime presul Willibalde quem percerto scimus aeternaliter potiri gloria quam nec oculos vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit tu cum splendidius sole modo fulgescas in alto caelorum et nive candidior verseris in choro angelorum nos tuos servulos clerum et populum omnifario periculorum genere est positum ceno et mole peccatorum obrutum ne despicias neque a facie tua proicias sed omnes contra hostes sis nobis murus et turris fortitudinis et quo fragilitas nostra nec aspirat votivo natalis tui festo consequamur efficaciter
Willibaldi
V
A M a00811 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107r 1 Regi regum deo salutari nostro
Regi regum deo salutari nostro exultantes iubilemus maiestatem eius suppliciter adorantes qui per singularis merita antistitem Willibaldum suum peregrinum hac in luce in patriam pervexit aeternam
Willibaldi
M
I a00812
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107r 2 Beatus Willibaldus pontifex egregius regali
Beatus Willibaldus pontifex egregius regali pro sapia gentis Anglorum moribus longe nobilior effulsit oriundus
Willibaldi
M
A 1.1 a00813
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107r 3 Hic inisdem rudimentis puerilis flosculi
Hic inisdem rudimentis puerilis flosculi dum parentum cura coleretur pensiore dumque illi cum votis omnibus sibi super sanctitium bonorumque eorum exoptarent haeredem sanctus puer gravissimum incidit languoruem
Willibaldi
M
A 1.2 a00826 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107r 4 In eodem languore triennio continuabat
In eodem languore triennio continuabat expleto dum in ipso esset mortis articulo etiam desperaretur anxii parentes si mortem evaderet eum vovebant clericum
Willibaldi
M
A 1.3 a00827 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107v 1 Sanitas integerrima votum evestigio persequitur
Sanitas integerrima votum evestigio persequitur dolor omnis et abcessit ac si numquam infirmaretur trima egritudo et vitae desperatio caelitus effugata est parvissimo momento
Willibaldi
M
A 2.1 a00828
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107v 2 Exhilarata et gaudio perfusi hoc
Exhilarata et gaudio perfusi hoc divino munere parentes puerulum sibi redditum presenti animo et absque dilatione reddebant
Willibaldi
M
A 2.2 a00853
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107v 3 Accepta Christi tirunculus tonsura sancti
Accepta Christi tirunculus tonsura sancti Benedicti regulam aggressus est et non solum habitu ipso sed et sancta conversatione monachus claruit verus in monasterio Waltham dicto sub abbate Egwaldo ministrabat viribus totis domino
Willibaldi
M
A 2.3 a00854
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107v 4 In amorem dei totus conversus
In amorem dei totus conversus aetatula tenellus religione grandaevus natus maiores coaevos iuniores obedientia humilitate atque abstinentia superabat
Willibaldi
M
A 3.1 a00855
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 107v 5 In scolis dum vacaret litteris
In scolis dum vacaret litteris nullum tempus otiositate perditum ierat sed sagacissimi pectoris armario indefessus eas exhauriebat maximam hagiographiae inpendens operam
Willibaldi
M
A 3.2 a00856
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 108 1 Hac igitur inmoratus in tantum
Hac igitur inmoratus in tantum terrena cuncta respuit ut nihil se fecisse ratus esset quod mundo et pompis eius penitus renuntiarat nisi etiam cognatos parentes et ipsam patriam desereret
Willibaldi
M
A 3.3 a00857
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 109 1 Beatissimus Willibaldus electus dei famulus
Beatissimus Willibaldus electus dei famulus regio stemmatae ortus ditissimis parentibus percreatus tam pauperam per Christi nomine se fecit ut omnino nihil in mundo possideret
Willibaldi
M
R 1.1 a00858 ?
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 109 2 Quem dum pleno copia cornu
Quem dum pleno copia cornu perfunderet dumque praeceteris eiusdem gentis suae ephebis paternis opibus redundaret multarumque possessionum heres eligeretur
Willibaldi
M
V 01 a00858a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 109v 1 Cum invirile robur evasisset solus
Cum invirile robur evasisset solus secum sedulus tractabat per Christo peregrinari dumque illi fixa staret sententia primo patri rem indicabat atque omnem itiones feriem explicabat
Willibaldi
M
R 1.2 a00859
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 109v 2 Cuius non solum licentiam sed
Cuius non solum licentiam sed ut ipse comes esset viae et vitae obnixe nimis et inpense postulabat
Willibaldi
M
V 1 a00859a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 111 1 Hoc pater audito graviter animo
Hoc pater audito graviter animo consternatus nimis aegre tulit sed dum eius mentum approposito reflectere non posset rogata annuit et se ipsum socium itineris professus est
Willibaldi
M
R 1.3 a00860
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 111v 1 Cum pertinax multa primum obloqueretur
Cum pertinax multa primum obloqueretur et se id asse qui non posse testaretur tandem victus meliflua filii ratione de regno dei et severiis Genhenne minis perterritus
Willibaldi
M
V 1 a00860a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 112v 1 Anno in aestatem vernante cum
Anno in aestatem vernante cum hibernia rabie deposita procellosi maris fluctus sedantur et pelagus navagia patitur filius cum patre et multo assae clarum caetu navem ascendunt et optatu in iter alacres arripiunt
Willibaldi
M
R 2.1 a01299
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 112v 2 Inter ceteros conviatores assumpto secum
Inter ceteros conviatores assumpto secum preciosissimo thesauro incomparabili viro fratre germano sancto Wunnebaldo
Willibaldi
M
V 1 a01299a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 113v 1 Directo cursu circio flante mira
Directo cursu circio flante mira celeritate pontum traicientes a deo sibi collata per ipse speritate ripam fluminis Sigone appulerunt et Roman tendentes Luccam Thusciae urbem perveniunt
Willibaldi
M
R 2.2 a01300
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 113v 2 In hac ergo sanctissimi fratres
In hac ergo sanctissimi fratres paterno tacti affectu defunctum patrem planxerunt et condignis ibidem exequiss sepelierunt
Willibaldi
M
V 1 a1300a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 115 1 His ex more sollemniter peractis
His ex more sollemniter peractis per vastos Italiae tractus per abrupta montium per concava vallium per ardua alpium per munctoria difficillime reptantes diu desideratam per tenderunt Romam
Willibaldi
M
R 2.3 a01301
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 115v 1 Ex templo beati Petri limina
Ex templo beati Petri limina humiliter adeuntes corpore atque toto corde prostrati ingentes evoluti transitus deo persolvit gratias
Willibaldi
M
V 1 a01301a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 115v 2 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen
Willibaldi
M
V 02 a01301b
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 116v 1 Cum Romam et multa sanctorum
Cum Romam et multa sanctorum loca in Romanis partibus sita oratus causa per agrassent sancto Willibaldo non suffecit eas mare subsistere sed maxima sacram eius mentem incessit cupido Hierosolimam et exotica regna vestigiis Christi notata invisere
Willibaldi
M
R 3.1 a01302
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 117 2 Amore caelestis Jerusalem et ut
Amore caelestis Jerusalem et ut mereretur speculari deum deorum in Sion istam terrestrem flagravit et desiderio desideravit.
Willibaldi
M
V 01 a01302a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 118v 1 Beneventum pertransiens intentionem suam domino
Beneventum pertransiens intentionem suam domino commendavit qui semper se invocantibus praesto est qui et huic famulo suo in litore maris ambulanti accommodam ex Egypto appulsam preparavit classem
Willibaldi
M
R 3.2 a01303
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 118v 2 Quem ingressus secundo flatu Calabriae
Quem ingressus secundo flatu Calabriae portum regiam dictum applicuit inde velis pleno sinu turgentibus in Sicaniam volat sanctae Agathae virginis corporae redimitam
Willibaldi
M
V 01 a011303a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 119v 3 De Trinacria secedens cum diversa
De Trinacria secedens cum diversa martyrum et confessorum oratoria in insulis posita circum iret auxilio domini qui iusta petentibus numquam denegat voti compos efficitur et secundo impellente vento securus mare tranavit et ad ipsam Hierosolimam octavus salorum salvus pervenit
Willibaldi
M
R 3.3 a01304
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 120 1 Non acies castrorum ordinata non
Non acies castrorum ordinata non imminens capiti gladius non gravis oppida subruens et castella terrae motus nec fulmen tonitrus
Willibaldi
M
V 01 a01304a
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 120v 1 Ave montes et saxa diffindens
Ave montes et saxa diffindens non vastus et preruptas telluris hiatus nec ex estuans ignis incendio ne utiquam semper ardens Aethna pictos sulphureos et infernales flammarum ebulliens vapores nec ipsa persternens omnia mortalitas tam terribilis est ut mare tempestuosum sed sanctus Willibaldus inter tot miserabiles atque ipsissimas mortes velificante et gubernatore Christo
Willibaldi
M
V 02 a01304b
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 120v 2 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen.
Willibaldi
M
V 03 a01304c
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 120v 3 Terminus et idem interminusProducens
Terminus et idem interminus Producens omnia in esse ex non esse [H]orum quedam roborans aeternaliter in esse At quedam redigens aeternum in non esse Plastes ke piitis uranu tis gis ke talassis ke tu stereomatos ke panton osa en aftis isin apo udenu. Soi Kyrie fos fotismos ischis dinamis exusia niki eucharistia axioma eulogia timi despotia euprepia sotiria yrini charis zoi doxa epenos emorfia fronesis archia Sy ilion selinin ke asteras ear ke teron fausin antholon dismon ydata epurania erga ton dactilon su pros offelian imon ne sy ethemeliosas tin oikumenin tis gis orea perata pasan autis ke to pliroma epi tin asfalian autis estereosas Utos ecrateoti ton eona keti u klitissete Hel eloim sadai lecha tol armadoch nechama kadussa eoh mod gesua suson nesim chatoba soon colli sonoth nefes kibor salam laath cedek noga hallel sela ith lanon the illa kedulla godel ken kadol malchud olam. Elpis agalliasis oreotis praotis ictirmos ke litrosis terpnon feggos kauchima ke ypsosis exomologisis asma neon alalacmon Ke eleimosyni is tus eonas to eonon Quod perduce te victis totiens sali fluctibus Instar rupibus nivosis cera uniorum Vennon nubium teterrimis collisionibus Et ventorum molibus brachio virtutis tuae domitis Atque prospero cursu dispositis Domnus Willibaldus vellae suum et constantiam vocabulo exprimens Mare per et terras eundo et reduendo Plagis per quam plurimis Passionum labe multimoda Doloris omnigena specie Summa miseria Labore maximo Periculorum pondere et casibus millenis pregravatus Huc ad nos usque salvus pervenit
Willibaldi
M
Tp a01304d
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 122 1 Inclitus et mire sanctificatus praesul
Inclitus et mire sanctificatus praesul Willibaldus dum vestigia salvatoris gressibus et operae cordae et corporae studiosus consequeretur et nec passum pedis intactum praeteriret quot labores obitur pertulisset nulla sufficit lingua enararre
Willibaldi
L
A 1 a01305
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 122 2 Humanum fere ultra modum affectus
Humanum fere ultra modum affectus est tyrranide barbarorum diutino carceris squalore famis sitis algoris acerbitate gravissima infirmitate sed haec omnia sanctus vir pro deliciis et epulis computavit
Willibaldi
L
A 2 a01306
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 122 3 In Gazae terminis apud sanctum
In Gazae terminis apud sanctum Mathiam inter missarum sollemnia lumen oculorum amisit et duos menses caecus permansit reversus autem Jerusalem in ecclesia ubi sancta crux est inventa visionem recepit
Willibaldi
L
A 3 a01307
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 122 4 Septimo demum anno postquam a
Septimo demum anno postquam a patria exivit cum gens illum nostrae infirmitatis archiatrum praedestinaret de Jerusalem movens Constantinopolim venit duos ibi annos moratus inde rursus fretum reverberans per Siciliam et Calabriam in montem Cassinum ascendit ad sanctum Benedictum
Willibaldi
L
A 4 a01308
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 122 5 Ibi decem annorum aestatibus sub
Ibi decem annorum aestatibus sub regula eius districtissime vixit post haec a Gregorio papa Romano cum licentia sui abbatis transmissus est ad sanctum Bonifacium Mogontinae sedis archiepiscopum quem ille gratulabundus videns magno honore et gaudio suscepit
Willibaldi
L
A 5 a01309
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 122v 2 Sanctus Bonifacius contracto mox antistitum
Sanctus Bonifacius contracto mox antistitum collegio beatum et deo dignissimum Willibaldum totius cleri plebisque suffragio ordinavit episcopum et consecrato Aureatensem commendavit cathedram agite dum fratres permiscui sexus et omnes in mensas creatori nostro conferamus laudes qui talem gregi suo procuravit pastorem
Willibaldi
L
A B a01310
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 122v 3 Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus
Sublimatus pontificalis insulae sacerdotio beatus Willibaldus qualem se moribus postea et omnibus suis actibus gesserit indicio fuit ante ordinationem prior eius conversatio
Willibaldi
V2
A 1 a01311
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 123 1 Revera mundo mortuus cordis puritate
Revera mundo mortuus cordis puritate et omni studiorum intentione deo soli vixit saecularia flocci faciens aciem mentis vitam direxit in contemplativam
Willibaldi
V2
A 2 a01312
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 123 2 Quam dilectus acceptus que foret
Quam dilectus acceptus que foret regi supo Christo domino ipse declaravit qui relictas propter se domus et agros centuplo illi restituit et miraculis signorumque variis virtutibus prepotentem effecerat
Willibaldi
V2
A 3 a01313
D-TRb Abt. 95, Nr. 5 123 3 Surdos caecos mutos mancos claudos
Surdos caecos mutos mancos claudos multifariam debiles curat daemonia ab obsessis fugat aegrotus quisque quod indiget sine mora laetus reportat et quod summa salus est quod et maxima sospitas est penitens criminum suorum promeretur indulgentiam
Willibaldi
V2
A 4 a01314