Qui verbum dei retinet corde perfecto et optimo fructum afferet in patientia
Deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos
Pro fidei*
Memor fui nocte*
Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos cum terra
Fac tibi arcam de lignis laevigatis mansiunculas in arca facies
Noe vir justus atque perfectus cum deo ambulavit et fecit omnia quaecumque praecepit ei deus
Et fecit sibi Noe arcam ut salvaretur universum seminem
Quadraginta dies et noctes aperti sunt caeli et ex omni carne habente spiritum vitae ingressi sunt in arcam et clausit a foris ostium dominus
In articulo diei illius ingressus est Noe in arcam filii ejus uxor illius et uxores filiorum ejus