Browse chants

Displaying 1 - 7 of 7 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-WI1 2 466r 1 O vis aeternitatis quae omnia
O vis aeternitatis quae omnia ordinasti in corde tuo per verbum tuum omnia creata sunt sicut voluisti et ipsum verbum tuum induit carnem in formatione illa quae educta est de Adam et sic indumenta ipsius a maximo dolore abstersa sunt
1---e-eeg-f-ffhfgfed
De Trinitate
M
R a00518 3
D-WI1 2 466r 2 O quam magna est benignitas
O quam magna est benignitas salvatoris qui omnia liberavit per incarnationem suam quam divinitas exspiravit sine vinculo peccati
1---ej-kj---hgE---fE
De Trinitate
M
V 01 a00518a 3
D-WI1 2 466r 3 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
1---ej-kj--hg--fe---
De Trinitate
M
V 02 909000 3
D-WI1 2 466r 4 O magne pater in magna
O magne pater in magna necessitate sumus nunc igitur obsecramus obsecramus te per verbum tuum per quod nos constituisti plenos quibus indigemus nunc placeat tibi pater quia te decet ut aspicias in nos per adjutorium tuum ut non deficiamus et ne nomen tuum in nobis obscuretur et per ipsum nomen tuum dignare nos adjuvare
1---hgh---llK--h---k
De Trinitate
X
A 1 a00521 2T
D-WI1 2 466r 5 O aeterne deus nunc tibi
O aeterne deus nunc tibi placeat ut in amore illo ardeas ut membra illa simus quae fecisti in eodem amore cum filium tuum genuisti in prima aurora ante omnem creaturam et inspice necessitatem hanc quae super nos cadit et abstrahe eam a nobis propter filium tuum et perduc nos in laetitiam salutis
1---ej-k---hg--hG--f
De Trinitate
X
A 2 a00522 4
D-WI1 2 466r 6 O virtus sapientiae quae circuiens
O virtus sapientiae quae circuiens circuisti comprehendendo omnia in una via quae habet vitam tres alas habens quarum una in altum volat et altera de terra sudat et tertia undique volat laus tibi sit sicut te decet o sapientia
1---ejhj-mlkjhg-g-gg
De Trinitate
X
A 3 a00523 3
D-WI1 2 466r 7 O quam mirabilis est praescientia
O quam mirabilis est praescientia divini pectoris quae praescivit omnem creaturam nam cum deus inspexit faciem hominis quem formavit omnia opera sua in eadem forma hominis integra aspexit o quam mirabilis est inspiratio quae hominem sic suscitavit
1---klm-nmlk-hijk---
De Trinitate
X
A 4 a00524 6T