Browse chants

Displaying 1 - 6 of 6 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-WI1 2 466v 1 O pastor animarum et o
O pastor animarum et o prima vox per quam omnes creati sumus nunc tibi tibi placeat ut digneris nos liberare de miseriis et languoribus nostris
1---dh---gg--h---h--
De Trinitate
X
A 5 a00525 1
D-WI1 2 466v 2 O cruor sanguinis qui in
O cruor sanguinis qui in alto sonuisti cum omnia elementa se implicuerunt in lamentabilem vocem cum tremore quia sanguis creatoris sui illa tetigit ungue nos de languoribus nostris
1---dh---gf--gh---h-
De Trinitate
X
A 6 a00526 1
D-WI1 2 466v 3 Spiritus sanctus vivificans vita movens
Spiritus sanctus vivificans vita movens omnia et radix est in omni creatura ac omnia de immunditia abluit tergens crimina ac ungit vulnera et sic est fulgens ac laudabilis vita suscitans et resuscitans omnia
1---hmlm--po--nm---m
De Trinitate
X
A 7 a00527 1T
D-WI1 2 466v 4 Caritas abundat in omnia de
Caritas abundat in omnia de imis excellentissima super sidera atque amantissima in omnia quia summo regi osculum pacis dedit
1---dh-hgkjhg-hh--d-
De Trinitate
X
A 8 a00528 1
D-WI1 2 466v 5 O splendidissima gemma et serenum
O splendidissima gemma et serenum decus solis qui tibi infusus est fons saliens de corde patris quod est unicum verbum suum per quod creavit mundi primam materiam quam Eva turbavit hoc verbum effabricavit tibi pater hominem et ob hoc es tu illa lucida materia per quam hoc ipsum verbum exspiravit omnes virtutes ut eduxit in prima materia omnes creaturas
1---ede---ge-de--fdc
De BMV
X
A 1 a00529 4
D-WI1 2 466v 6 O tu illustrata de divina
O tu illustrata de divina claritate clara virgo Maria verbo dei infusa unde venter tuus floruit de introitu spiritus dei qui in te sufflavit et in te exsuxit quod Eva abstulit in abscissione puritatis per contractam contagionem de suggestione diaboli
1---gh-h---gh-h---gh
De BMV
X
A 2 a00530 3