Browse chants

Displaying 1 - 6 of 6 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-WI1 2 467r 1 Tu mirabiliter abscondisti in te
Tu mirabiliter abscondisti in te inmaculatam carnem per divinitatem rationem cum filius dei in ventre tuo floruit sancta divinitate eum educente contra carnis iura quae construxit Eva integritati copulatim in divinis visceribus
1---h---h--gf--g--gh
De BMV
X
AV 01 a00530a 3
D-WI1 2 467r 2 Nunc aperuit nobis clausa porta
Nunc aperuit nobis clausa porta quod serpens in muliere suffocavit unde lucet in aurora flos de virgine Maria
1---kjh-jhg-klk-h-hh
De BMV
X
A 3 a00532 6T
D-WI1 2 467r 3 Quia ergo femina mortem instruxit
Quia ergo femina mortem instruxit clara virgo illam interemit et ideo est summa benedictio in feminea forma prae omni creatura quia deus factus est homo in dulcissima et beata virgine
1---e--d---g-ggkk--j
De BMV
X
A 4 a00533 4
D-WI1 2 467r 4 Cum processit factura digiti dei
Cum processit factura digiti dei formata ad imaginem dei in ortu mixti sanguinis per peregrinationem casus Adae elementa susceperunt gaudia vitae o laudabilis Maria caelo rutilante et in laudibus sonant te
1---efed---e--f--gfe
De BMV
X
A 5 a00534 4
D-WI1 2 467r 5 Cum erubuerint infelices in progenie
Cum erubuerint infelices in progenie sua procedentes in peregrinatione casus tunc tu clamas clara voce hoc modo homines elevans de isto malitioso casu
1---efed-gfed-ddfed-
De BMV
X
A 6 a00535 4
D-WI1 2 467r 6 O quam magnum miraculum est
O quam magnum miraculum est quod in subditam femineam formam rex introivit hoc deus fecit quia humilitas super omnia ascendit et o quam magna felicitas est in ista forma quia malitia quae de femina fluxit hanc femina postea detersit et omnem suavissimum odorem virtutum aedificavit ac caelum ornavit plus quam terram prius turbavit
1---e-eegfd---gfe---
De BMV
X
A 7 a00536 4