Browse chants

Displaying 1 - 16 of 16 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
B-DEa 9 167r 2 Spiritui sancto honor sit qui
Spiritui sancto honor sit qui in mente Ursulae virginis virginalem turbam velut columbas collegit unde ipsa patriam suam sicut Abraham reliquit et etiam propter amplexionem agni desponsationem viri sibi abstraxit
1---hmlm--poponml-m-
XI milium Virginum
V2
R a00577 1T/2T
B-DEa 9 167r 3 Nam iste castissimus et aureus
Nam iste castissimus et aureus exercitus in virgineo crine mare transivit o quis umquam talia audivit
1---hj---k--jh7---k-
XI milium Virginum
V2
V 01 a00577a 1T/2T
B-DEa 9 167r 4 O rubor sanguinis qui de
O rubor sanguinis qui de excelso illo fluxisti quod divinitas tetigit tu flos es quem hiems de flatu serpentis numquam laesit
1---dh-ijhg-hf-gh-h-
XI milium Virginum
E
A a00579 1
B-DEa 9 167v 1 Favus distillans Ursula virgo fuit
Favus distillans Ursula virgo fuit quae agnum dei amplecti desideravit mel et lac sub lingua eius quia pomiferum hortum et flores florum in turba virginum ad se collegit
1---hmlk-lkl--mnm---
XI milium Virginum
V
R a00575 1T/2T
B-DEa 9 167v 2 Unde in nobilissima aurora gaude
Unde in nobilissima aurora gaude filia Sion
1---hjhgg--h---g---h
XI milium Virginum
V
V 01 a00575a 1T/2T
B-DEa 9 167v 3 Gloria patri et filio et
Gloria patri et filio et spiritui sancto
1---hjhg--gh--h---gh
XI milium Virginum
V
V 02 909000 1T/2T
B-DEa 9 167v 4 Studium divinitatis in laudibus excelsis
Studium divinitatis in laudibus excelsis osculum pacis Ursulae virgini cum turba sua in omnibus populis dedit
1---e--dfdc--de---g-
XI milium Virginum
L
A 1 a00580 4
B-DEa 9 167v 5 Unde quocumque venientes perrexerunt velut
Unde quocumque venientes perrexerunt velut cum gaudio caelestis paradisi susceptae sunt quia in religione morum honorifice apparuerunt
1---hm--lM-m---mk--l
XI milium Virginum
L
A 2 a00581 1T
B-DEa 9 168r 1 De patria etiam earum et
De patria etiam earum et de aliis regionibus viri religiosi et sapientes ipsis adjuncti sunt qui eas in virginea custodia servabant et qui eas in omnibus ministrabant
1---dh-ddC---ed--fed
XI milium Virginum
L
A 3 a00582 2
B-DEa 9 168r 2 Deus enim in prima muliere
Deus enim in prima muliere praesignavit ut mulier a viri custodia nutriretur
1---ej-kkl--kj---hj-
XI milium Virginum
L
A 4 a00583 4
B-DEa 9 168r 3 Aer enim volat et cum
Aer enim volat et cum omnibus creaturis officia sua exercet et firmamentum eum sustinet aer aer in viribus istius pascitur
1---efe--d---e--fg--
XI milium Virginum
L
A 5 a00584 4
B-DEa 9 168r 4 Et ideo puellae istae per
Et ideo puellae istae per summum virum sustentabantur vexillatae in regali prole virgineae naturae
1---hm-nmlkkh-ijhg--
XI milium Virginum
E
A a00585 1T
B-DEa 9 168r 5 Deus enim rorem in illas
Deus enim rorem in illas misit de quo multiplex fama crevit ita quod omnes populi ex hac honorabili fama velut cibum gustabant
1---ej--hg---h--kjh-
XI milium Virginum
D
A 1 a00586 4
B-DEa 9 168r 6 Sed diabolus in invidia sua
Sed diabolus in invidia sua istud irrisit qua nullum opus dei intactum dimisit
1---dh---dc--f--edc-
XI milium Virginum
D
A 2 a00587 2
B-DEa 9 168v 1 O ecclesia oculi tui similes
O ecclesia oculi tui similes sapphyro sunt et aures tuae monti Bethel et nasus tuus est sicut mons myrrhae et thuris et os tuum quasi sonus aquarum multarum in visione verae fidei Ursula filium dei amavit et virum cum hoc saeculo reliquit et in solem aspexit atque pulcherrimum juvenem vocavit dicens in multo desiderio desideravi ad te venire et in caelestibus nuptiis tecum sedere per alienam viam ad te currens velut nubes quae in purissimo aere currit similis sapphyro et postquam Ursula sic dixerat rumor iste per omnes populos exiit et dixerunt innocentia puellaris ignorantiae nescit quid dicit et coeperunt ludere cum illa in magna symphonia usque dum ignea sarcina super eam cecidit unde omnes cognoscebant quia contemptus mundi est sicut mons Bethel et cognoverunt etiam suavissimum odorem myrrhae et thuris quoniam contemptus mundi super omnia ascendit tunc diabolus membra sua invasit quae nobilissimos mores in corporibus istis occiderunt et hoc in alta voce omnia elementa audierunt et ante thronum dei dixerunt wach rubicundus sanguis innocentis agni in desponsatione sua effusus est hoc audiant omnes caeli et in summa symphonia laudent agnum dei quia guttur serpentis antiqui in istis margaritis materiae verbi dei suffocatum est
1---hm---po--p--nml-
XI milium Virginum
L
Sq g02503 1T/2T
B-DEa 9 169r 1 Cum vox sanguinis Ursulae et
Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes gaudeamus et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit laus sit in Jerusalem per ruborem hujus sanguinis deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem dei Moysi obnubilabat dorsum illi ostendens hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt et dixerunt o nobilissima turba virga ista quae in terris Ursula vocatur in summis columba nominatur quia innocentem turbam ad se collegit o ecclesia tu es laudabilis in ista turba turba magna quam incombustus rubus quem Moyses viderat significat et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat ut sine commixtione viri viveret cum clarissima voce clamavit in purissimo auro topazio et sapphyro circumamicta in agno nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi cum illis ornentur amen
1---hm---ml---o--nml
XI milium Virginum
L
H a00600 1T/2T