Browse chants

Displaying 1 - 4 of 4 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
B-DEa 9 162r 2 O mirum admirandum quod absconsa
O mirum admirandum quod absconsa forma praecellit ardua in honesta statura ubi vivens altitudo profert mystica unde o Disibode surge in fine succurrente flore omnium ramorum mundi ut primum surrexisti
1---efedc-ef---g-f-f
Disibodi
X
A a00563 4
B-DEa 9 162r 3 O viriditas digiti dei in
O viriditas digiti dei in qua deus constituit plantationem quae in excelso resplendet ut statuta columna tu gloriosa in praeparatione dei
1---jhg-hhj-jkjh-k-l
Disibodi
M
R a00564 3T/4T
B-DEa 9 162r 4 Et o altitudo montis quae
Et o altitudo montis quae numquam dissipaberis in differentia dei tu tamen stas a longe ut exul sed non est in potestate armati qui te rapiat
1---j---k---hG--hj--
Disibodi
M
V 01 a00564a 3T/4T
B-DEa 9 162v 1 O praesul verae civitatis qui
O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi o mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo o culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino in tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum o Disibode in alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce o dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur o Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis
1---k-h-hhkhg---k--g
Disibodi
X
Sq g02499 5T/6T