Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
B-DEa 9 162v 1 O praesul verae civitatis qui
O praesul verae civitatis qui in templo angularis lapidis ascendens in caelum in terra prostratus fuisti propter deum tu peregrinus a semine mundi desiderasti exul fieri propter amorem Christi o mons clausae mentis tu assidue pulchram faciem aperuisti in speculo columbae tu in absconso latuisti inebriatus odore florum per cancellos sanctorum emicans deo o culmen in clavibus caeli quod propter perspicuam vitam mundum vendidisti hoc certamen alme confessor semper habes in domino in tua enim mente fons vivus clarissima luce purissimos rivulos eduxit per viam salutis tu magna turris ante altare summi dei et hujus turris culmen obumbrasti per fumum aromatum o Disibode in alto stas non erubescens ante deum vivum et protegis viridi rore laudantes deum ista voce o dulcis vita et o beata perseverantia quae in hoc beato Disibodo gloriosum lumen semper aedificasti in caelesti Jerusalem nunc sit laus deo in forma pulchrae tonsurae viriliter operante et superni cives gaudeant de his qui eos hoc modo imitantur o Disibode in tuo lumine per exempla puri soni membra mirificae laudis aedificasti in duabus partibus per filium hominis
1---k-h-hhkhg---k--g
Disibodi
X
Sq g02499 5T/6T