Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
F-SO 596 059r 1 Heu nobis intuas mentes quantus
Heu nobis intuas mentes quantus pulsat gemitus pro nostro consolatore quo privamur misere | Quem crudelis Judaeorum morti dedit populus | Nam percusso seu pastore oves errant misere aut magistro discedente turbantur discipuli | Ita nos absente eo dolor tenet nimius | Sed eamus et ad ejus properemus tumulum et unguentum liniamus corpus sacratissimum si dileximus viventem diligamus mortuum | Quis revolvet ergo nobis ab hostium lapidem ut condignum sepulturae agamus obsequium cujus mirae bonitatis sensimus solatium | Ille quippe qui foetentem suscitavit Lazarum ejus et sorores flentes reduxit ad gaudium poterit ferre obtatum nobis adjutorium | Eia dulcis consolator Jesu bone respice eia nunc vultu sereno mentes nostras refove eia sancte laudis tuae vota clemens suscipe
Dom. Resurrectionis
X
D a01490 ?