Browse chants

Displaying 1 - 7 of 7 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CZ-Pst DE I 7 214r 1 Angelorum esca nutrivisti populum tuum
Angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem substantiam enim tuam et dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas
Corporis Christi
V
A M a00138 6
CZ-Pst DE I 7 214r 2 Venite comedite panem meum et
Venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
Corporis Christi
M
I a01122 4
CZ-Pst DE I 7 214r 3 Sacris sollemniis inclyta gaudia et
Sacris sollemniis inclyta gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma dedisse fratribus juxta legitima priscis indulta fratribus | Post agnum typicum expletis epulis corpus dominicum datum discipulis sic totum omnibus quod totum singulis ejus fatemur manibus | Dedit fragilibus corporis ferculum dedit et tristibus sanguinis poculum dicens accipite quod trado vasculum omnes ex eo bibite | Sic sacrificium istud instituit cujus officium committi voluit solis presbyteris quibus sic congruit ut sumant et dent ceteris | Panis angelicus fit panis hominum dat panis caelicus figuris terminum o rex mirabilis manducat dominum pauper servus et humilis | Te trina deitas unaque poscimus sicut nos visitas sicut te colimus per tuas semitas duc nos quo tendimus ad lucem quam inhabitans Amen
Corporis Christi
M
H g01592 *
CZ-Pst DE I 7 214r 4 Numquid poterit deus parare mensam
Numquid poterit deus parare mensam in deserto numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo
Corporis Christi
M
A 1.1 a00484 1
CZ-Pst DE I 7 214r 5 Parasti in conspectu meo mensam
Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam praeclarus est
Corporis Christi
M
A 1.2 a00485 1
CZ-Pst DE I 7 214r 6 De fructu operum tuorum satiabitur
De fructu operum tuorum satiabitur terra ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet
Corporis Christi
M
A 1.3 a00486 1
CZ-Pst DE I 7 214r 7 Petierunt et venit coturnix
Petierunt et venit coturnix alleluia R. et pane caeli saturavit eos alleluia
Corporis Christi
M
W 1 800340 *