Browse chants

Displaying 1 - 8 of 8 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
A-Gu Ms. 211 048r 1 Ibi impletum est quod psalmista
Ibi impletum est quod psalmista protestatur dicens homines et jumenta salvabis domine
Blasii
M
V 01 006909a
A-Gu Ms. 211 048r 2 Accidit autem ut cujusdam viduae
Accidit autem ut cujusdam viduae unicus filius dum piscem manducaret spinam in guttur ejus infigi hunc prae mortuum mater apportans projecit ante pedes sancti Blasii ejulans et clamans miserere filio meo serve dei quia jam in articulo mortis est osse piscis praefocatus
Blasii
M
R 3.3 006017
A-Gu Ms. 211 048r 3 Sanctus vero pauperculae condescendens signo
Sanctus vero pauperculae condescendens signo crucis guttur pueri medicatus oratione pensius admixta sanum reddidit matri passis crinibus vociferanti
Blasii
M
V 01 006017a
A-Gu Ms. 211 048r 4 Angelus autem domini descendens ad
Angelus autem domini descendens ad beatum Blasium dixit egredere fortis agonista dei egredere et suscipe paratam tibi a deo coronam
Blasii
L
A 1 001407
A-Gu Ms. 211 048r 5 Tandem surgens beatus Blasius de
Tandem surgens beatus Blasius de lacu ambulabat in aqua quasi per terram et aeternorum securus praemiorum alacer et laetabundus exilivit
Blasii
L
A 2 005104
A-Gu Ms. 211 048r 6 Quo egresso tantus superni luminis
Quo egresso tantus superni luminis radius super eum effulsit ut clarior sole tam graviter astantium oculos reverberaret ut illum omnino intueri non possent
Blasii
L
A 3 004555
A-Gu Ms. 211 048r 7 Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus
Omnibus claritatem vultus ejus admirantibus solus impius et profanus judex Agricolaus magice hoc totum arti adscribens multis eum tormentorum minis adorsus est
Blasii
L
A 4 004140
A-Gu Ms. 211 048r 8 Cum verba verbera cruciatus omnes
Cum verba verbera cruciatus omnes frustra in illum consumeret novissime capitalem dictat sententiam sed gloriosus victor has prius domino preces effudit revera efficaces
Blasii
L
A 5 002045