Browse chants

Displaying 1 - 8 of 8 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-E 121 412 2 Oremus dilectissimi nobis deum patrem
Oremus dilectissimi nobis deum patrem omnipotentem ut cunctis mundum purget erroribus morbos auferat famem depellat aperiat carceres vincla dissolvat peregrinantibus reditum infirmantibus sanitatem navigantibus portum salutis aperiat et pacem tribuat in diebus nostris insurgentesque depellat inimicos et de manu inferni liberet nos propter nomen suum alleluia
In Letaniis
X
A 004190 ?
CH-E 121 413 1 Omnipotens deus maestorum consolatio laborantium
Omnipotens deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te praeces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse
In Letaniis
X
A a00180 ?
CH-E 121 413 2 Dimitte nobis domine et debita
Dimitte nobis domine et debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem sed libera nos ab omni malo alleluia
In Letaniis
X
A 002238 ?
CH-E 121 414 1 Christe qui regnas in caelis
Christe qui regnas in caelis et sedes ad dexteram patris et habitas inter angelos et archangelos thronos dominationes et apostoli tui te laudant et martyres tui hymnum cantant et confessores in paradiso voces concordant et dicunt o beati omnes qui gloriam deo dicunt et habitant cum eo in pace quia omnes qui propter deum laboraverunt in terris illos perducis ad caelestia regna nos autem oportet te laudare et benedicere quia tu nos de terris ad caelos vocare dignatus es alleluia
In Letaniis
X
A a00182 ?
CH-E 121 415 1 Super populum tuum domine quaesumus
Super populum tuum domine quaesumus benedictio copiosa descendat indulgentia veniat consolatio tribuatur fides sancta succrescat redemptio sempiterna firmentur
In Letaniis
X
A a01525 ?
CH-E 121 415 2 Oportet nos mundum contemnere ut
Oportet nos mundum contemnere ut possimus sequi Christum dominum ne perdamus vitam perpetuam propter vanam hujus mundi gloriam te laudamus domine omnipotens qui sedes super cherubim et seraphim exaudi nos te adorant angeli et archangeli te venerantur prophetae et apostoli te adoramus magnum redemptorem quem pater misit ovibus pastorem alleluia alleluia
In Letaniis
X
A 004164 ?
CH-E 121 416 1 Monasterium istud circumda domine et
Monasterium istud circumda domine et angeli tui custodiant portas ejus et famulos tuos exaudi omnipotens
In Letaniis
X
A a01526 ?
CH-E 121 416 2 Signum salutis pone domine Jesu
Signum salutis pone domine Jesu non permittas introire angelum percutientem alleluia
In Letaniis
X
AV 01 a01526a ?