Browse chants

Displaying 1 - 13 of 13 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-E 121 041 3 Ex ore infantium deus et
Ex ore infantium deus et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos
Nat. Innocentium
MI
In g00569 ?
CH-E 121 042 1 Domine dominus noster quam admirabile
Domine dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra
Nat. Innocentium
MI
InV 01 g00569a.1 ?
CH-E 121 042 2 Anima nostra sicut passer erepta
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium
Nat. Innocentium
MI
Gr g00570 ?
CH-E 121 042 3 Laqueus contritus est et nos
Laqueus contritus est et nos liberati sumus adjutorium nostrum in nomine domini qui fecit caelum et terram
Nat. Innocentium
MI
GrV 01 g00570a ?
CH-E 121 042 4 Anima nostra sicut passer erepta
Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus
Nat. Innocentium
MI
Of g00576 ?
CH-E 121 043 1 Nisi quod dominus erat in
Nisi quod dominus erat in nobis dicat nunc Israel nisi quia dominus erat in nobis
Nat. Innocentium
MI
OfV 01 g00576a ?
CH-E 121 043 2 Torrentem pertransivit anima nostra forsitan
Torrentem pertransivit anima nostra forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem benedictus dominus qui non dedit nos in captionem dentribus eorum
Nat. Innocentium
MI
OfV 02 g00576b ?
CH-E 121 043 3 Vox in Rama audita est
Vox in Rama audita est ploratus et ululatus Rachel plorans filios suos noluit consolari quia non sunt
Nat. Innocentium
MI
Cm g00577 ?
CH-E 121 444 1 Laus tibi Christe | Cui sapit
Laus tibi Christe | Cui sapit quod videtur caeteris esse surdastrum | Famulatu cujus omnis competit sexus et aetas | Recentes atque teneri milites Herodiano ense trucidati te hodie praedicaverunt | Licet necdum potuerint ligula effusione tamen te Christe sui sanguinis praeconati sunt | Lac cum cruore fundentes ad deum clamitaturum | Uda pupilli quem gena miseret et innocentis | Quis athletarum fortissimus umquam | Exercitibus tantam Christe suis contulit victoriam | Quantam vagiens coaevulis tuis | Tu praestitisti mittens eos caelum regnaturos perpetim | O Christi praecones clari floresque martyrum corusci | Ut confessorum insignes gemmulae sanctorum | Atque sterilium in mundo virginum | Cari filioli dulces pusioli nos juvate precibus | Quas Christus innocentem mortem vestram miserans | Pro sese maturatam placidus exaudiens nos regno suo dignetur
Nat. Innocentium
MI
Sq ah53156 ?
CH-E 121 549 1 Salvete agni electa turba | Quae
Salvete agni electa turba | Quae innocentis patimini pro corona | Atque Herodis ob crimina metitis poli regna | Carnifex furit cum saevitia | Quod Christus suffert patientia | Sed malum daemonis suscepit miseria | Cum Christi flosculos accepisset gloria | Quorum tu Christe pia precamina | Adsumas o quaesumus voce submissa | Precibus ut horum deleas clemens nostra peccata | Qui tibi sanguine famulabantur antequam lingua | Quos tu pro sanguine minuto caelitus ampla semper ornas altaque corona | Quae non deficiet et sine fine perennis constat summo lumine decora | Cujus nos socios pone Christi dextera | Cum ipsis pariter nobis dando praemia | Quorum in laudibus terimus labiola | Atque cum vocibus levamus praecordia | Ad laudem Christi per saecla
Nat. Innocentium
MI
Sq ah53161 ?
CH-E 121 551 1 Laus tibi Christe patris optimi
Laus tibi Christe patris optimi nate deus omnipotentiae | Quem caelitus jubilat super astra manentis plebis decus harmoniae | Quem agmina infantium sonoris hymnis collaudant aetheris in arce | Quos impius ob nominis odium tui misero straverat vulnere | Quos pie nunc remuneras in caelis Christe pro poenis nitide | Solita usus gratia qui tuos ornas coronis splendide | Quorum precibus sacris dele precamur nostrae pie crimina vitae | Ut quos laudibus tuis junxeras nobis istic dones clemens favere | Illis aeternae dans lumen gloriae | Nobis terrea concede vincere | Ut liceat serenis actibus pleniter adipisci dona tuae gratiae | Herodis ut non fiat socius quisquis in horum laude se exercet propere | Sed aeternaliter cum eisdem catervis tecum sit domine
Nat. Innocentium
MI
Sq ah53157 ?
CH-E 121 553 1 Laus tibi Christe | Qui humilis
Laus tibi Christe | Qui humilis homo mundo apparens abjecta mundi colligis | Qui gratiam tuam usque ad ima vilissimaque porrigis | Qui parvulus ne quando tibi miracula desint divina mox parvulum cogis ad bella nova militem | Quem pugio coruscus non terreat neque laudes omnimodae vel opes omnes a statu mentis molliant | Quis non ad sinum properet tuum Christe qui de virgine nasci volens hunc gradum sacraveras | A conjugatis praecini dignatus es ore viduae continentisque viri benedici | Qui juvenis baptizari contentus a juvene tibi devoto etiam tuo adventu honorasti nuptias | Martyrio idoneos qui fecisti pusiones vagientes ut adhuc lactens lactentem haberes exercitum | Qui et ingratis praestas gratiam | Et recedentes ad te revocas | Nunc et semper sit laus tibi Christe
Nat. Innocentium
MI
Sq ah53158 ?
CH-E 121 556 1 Laus tibi Christe patris optimi
Laus tibi Christe patris optimi nate | Cui hodie dant flosculi primitivi martyrum laudes coronati | Quos impius persecutor recens progenitos te quaerens prostraverat | Mater gemit ab ubere raptum natum vicino partu fusum luci | Mucro ferit in parvorum minutis artubus papillis haerentibus | O miserum spectaculum plus lactis nivei ex his corpusculis fluebat quam sanguinis | Sed tu Christe coronis eosdem pretiosissimis adornasti protinus | Quorum precibus sacris placare domine | Et nos famulos tuos defende sedule | Ut saeculi prementis gemendos casus possimus vincere | Atque tui parentis optatas domos adire meremur | Ubi sunt mansiones multae partae tuis servis
Nat. Innocentium
MI
Sq ah53159 ?