Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
EC-QBSF4 075r 2 Deus tuorum militum sors et
Deus tuorum militum sors et corona praemium laudes canentes martyris absolve nexu criminis | Hic nempe mundi gaudia et blanda fraudum pabula imbuta felle deputans pervenit ad caelestia | Poenas cucurrit fortiter et sustulit viriliter fundensque pro te sanguinem aeterna dona possidet | Ob hoc precatu supplici te poscimus piissime in hoc triumpho martyris dimitte noxam servulis | Deo patri sit gloria et filio qui a mortuis surrexit ac paraclito in sempiterna saecula | Amen
Comm. unius Martyris TP
V
H 008294.2 1