Browse chants

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
EC-Qsf 4 102v 1 Te splendor et virtus patris
Te splendor et virtus patris te vita Jesu cordium ab ore qui pendent tuo laudamus inter angelos | Tibi mille densa millium ducum corona militat sed explicat victor crucem Michael salutis signifer | Draconis hic dirum caput in ima pellit tartara ducemque cum rebellibus caelesti ab arce fulminat | Contra ducem superbiae sequamur hunc nos principem ut detur ex agni throno nobis corona gloriae | Deo patri sit gloria, et filio qui a mortuis surrexit, ac paraclito in sempiterna saecula. | Amen
Appar. Michaelis
V
H a01593 4
EC-Qsf 4 102v 2 Te splendor et virtus patris

M
H a01593 4
EC-Qsf 4 103v 1 Christe sanctorum decus angelorum gentis
Christe sanctorum decus angelorum gentis humanae sator et redemptor caelitum nobis tribuas beatas scandere sedes | Angelus pacis Michael in aedes caelitus nostras veniat serenae auctor ut pacis lacrimosa in orcum bella releget | Angelus fortis Gabriel ut hostes pellat antiquos et amica caelo quae triumphator statuit per orbem templa revisat | Angelus nostrae medicus salutis adsit e caelo Raphael ut omnes sanet aegrotos dubiosque vitae dirigat actus | Virgo dux pacis genitrixque lucis et sacer nobis chorus angelorum semper assistat simul et micantis regia caeli | Praestet hoc nobis deitas beata patris ac nati pariterque sancti spiritus cujus resonat per omnem gloria mundum | Amen
Appar. Michaelis
L
H a01594 2