Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
EC-QBSF4 063r 1 Custodes hominum psallimus angelos naturae
Custodes hominum psallimus angelos naturae fragili quos pater addidit caelestis comites insidiantibus ne succumberet hostibus | Nam quod corruerit proditor angelus concessis merito pulsus honoribus ardens invidia pellere nititur quos caelo deus advocat | Huc custos igitur pervigil advola avertens patria de tibi credita tam morbos animi quam requiescere quidquid non sinit incolas | Sanctae sit triadi laus pia jugiter cujus perpetuo numine machina triplex haec regitur cujus in omnia regnat gloria saecula amen
Angeli Custodis
V
H a00419 5
EC-QBSF4 064v 1 Aeterne rector siderum qui quid
Aeterne rector siderum qui quid quidest potentia magna creasti nec regis minore providentia | Adesto supplicantium tibi reorum coetui lucisque sub crepusculum lucem novam da mentibus | Tuusque nobis angelus electus ad custodiam hic adsit a contagio ut criminum nos protegat | Nobis draconis aemuli versutias exterminet ne rete fraudulentiae incauta nectat pectora | Metum repellat hostium nostris procul de finibus pacem procuret civium fulgetque pestilentiam | Deo patri sit gloria qui quos redemit filius et sanctus unxit spiritus per angelos custodiat | Amen
Angeli Custodis
L
H a00421 5