Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
I-Pc C55 039r 1 Rex sanctorum angelorum totum mundum
Rex sanctorum angelorum totum mundum adjuva ora primum tu pro nobis virgo mater germinis et ministri patris summi ordines angelici | Supplicate Christo regi cetus apostolici supplicetque permagnorum sanguis fusus martyrum | Implorate confessores consonaeque virgines quo donetur magnae nobis tempus indulgentiae | Hujus Christe rector alme plebis vota suscipe qui plasmasti protoplastum et genus gignentium | Mitte sanctum nunc amborum spiritum paraclitum in hanc plebem quam recentem fons baptismi parturit | Fac in terra fontis hujus sacratum mysterium qui profluxit cum cruore sacro Christi corpore | Ut laetetur mater sancta tota nunc ecclesia ex profectu renascentis tantae multitudinis | Praesta patris atque nati compar sancte spiritus ut te solum semper omni diligamus tempore
1---cdf---f--fe7--de
Sabbato Sancto
X
H P a00176 8T