Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
I-Pc C55 054r 1 Lauda Sion salvatorem lauda ducem
Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis | Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis | Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur | Quem in sacrae mensa coenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur | Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio | Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio | In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat | Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat | Quod in coena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam | Docti sacris institutis panem vivum in salutis consecramus hostiam | Dogma datur Christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem | Quod non capis quod non vides animosa firmet fides praeter rerum ordinem | Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae | Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie | A sumente non concisus non confractus non divisus integer accipitur | Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur | Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus | Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus | Fracto demum sacramento ne vacilles set memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur | Nulla rei fit scissura signi tantum fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur | Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus | In figura praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datum manna patribus | Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium | Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tuos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium | Amen
1---d--g---h--g---k-
Corporis Christi
X
Sq P ah50385 7