Browse chants

Displaying 1 - 5 of 5 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 103r 1 Per omnia saecula saeculorum R
Per omnia saecula saeculorum R. Amen
1---e---g--gh--h---j
Sabbato Sancto
X
Va 1 a01320 r
D-Gsta AB III 9 103r 2 Dominus vobiscum R. Et cum
Dominus vobiscum R. Et cum spiritu tuo
1---g--gh--jh---gh--
Sabbato Sancto
X
Va 2 a01321 r
D-Gsta AB III 9 103r 3 Sursum corda R. Habemus ad
Sursum corda R. Habemus ad dominum
1---ghjk--jhG---hk--
Sabbato Sancto
X
Va 3 a01322 r
D-Gsta AB III 9 103r 4 Gratias agamus domino deo nostro
Gratias agamus domino deo nostro R. Dignum et justum est
1---k--jhgh--h---h--
Sabbato Sancto
X
Va 4 a01323 r
D-Gsta AB III 9 103r 5 Vere dignum et justum est
Vere dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum toto cordis et mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur cujusque sanguine postes consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eduxisti domine de Aegypto quos postea rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi et caligine peccatorum segregatos reddit gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O vere beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox ut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia | Suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur enim liquentibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apes mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia humanis divina junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem nominis tui consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | Et in odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat ille inquam Lucifer qui nescit occasum ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omnem clerum et devotissimum populum una cum beatissimo papa nostro N. necnon et venerabili antistite nostro N. et gloriosissimo rege nostro N. necnon illustri principe nostro N. cunctoque populo christiano quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis consecrare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum qui tecum vivit et regnat deus in unitate spiritus sancti per omnia saecula saeculorum amen
1---k--jhg---h--h---
Sabbato Sancto
X
VaHW 5 850202 r