Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 301v 1 Natus ante saecula dei filius
Natus ante saecula dei filius invisibilis interminus | Per quem fit machina caeli ac terrae maris et in his degentium | Per quem dies et horae labant et se iterum reciprocant | Quem angeli in arce poli voce consona semper canunt | Hic corpus assumpserat fragile sine labe originalis criminis de carne Mariae virginis quo primi parentis culpam Evaeque lasciviam tergeret | Hoc praesens diecula loquitur praelucida adaucta longitudine quod sol verus radio sui luminis vetustas mundi depulerit genitus tenebras | Nec nox vacat novi sideris luce quod magorum oculos terruit scios | Nec gregum magistris defuit lumen quos praestrinxit claritas militum dei | Gaude dei genetrix quam circumstant obstetricum vice concinentes angeli gloriam deo | Christe patris unice qui humanam nostri causa formam assumpsisti refove supplices tuos | Et quorum participem te fore dignatus es Jesu dignanter eorum suscipe preces | Ut ipsos divinitatis tuae participes deus facere digneris unice dei
1---e--f---g--h---g-
Nativitas Domini
MI
Sq ah53015 1
D-Gsta AB III 9 301v 2 Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem
Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem auctoris illius exemplo docti benigno | Pro persecutorum precatus fraude suorum | O Stephane signifer regis summe boni nos exaudi | Proficue qui es pro tuis exauditus inimicis | Paulus tuis precibus Stephane te quondam persecutus Christo credit | Et tecum tripudiat in regno cui nullus persecutor appropinquat | Nos proinde nos supplices ad te clamantes et precibus te pulsantes | Oratio sanctissima nos tua semper conciliet deo nostro | Te Petrus Christi ministrum statuit tu Petro normam credendi adstruis ad dextram summi patris ostendendo quem plebs furens crucifixit | Te sibi Christus elegit Stephane per quem fideles suos corroboret se tibi inter rotatus saxorum solatio manifestans | Nunc inter inclytas martyrum purpuras coruscas coronatus
1---g---g--g--h---g-
Stephani
MI
Sq ah53215 7