Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 303v 1 Contentu parili hic te Maria
Contentu parili hic te Maria venerantur populus teque piis colit cordibus | Generosi Abrahae tu filia veneranda regia de Davidis stirpe genita | Sanctissima corpore castissima moribus quod omnium pulcherrima virgo virginum | Letare mater et virgo nobilis Gabrielis archangelico quae oraculo credula genuisti clausa filium | In cujus sacratissimo sanguine emundatur universitas perditissimi generis in promisit deus Abrahae | Te virga arida Aaron flore speciosa praefigurat maria sine viri semine nato floridam | Tu porta jugiter serata quam Ezechielis vox testatur maris soli deo pervia esse crederis | Sed tu tamen matris virtutum dum nobis exemplum cupisti commendare subisti remedium pollutis statutum matribus | Ad templum detulisti tecum mundandum qui tibi integritatis decus deus homo genitus adauxit intacta genitrix | Letare quam scrutator cordis et renum probat habitatu proprio singulariter dignam sanctam Mariam | Exsulta cui parvus arrisit tunc Maria qui laetari omnibus et consistere suo nutu tribuit | Ergo quique colimus festa parvuli Christi propter nos facti ejusque pie matris Mariae | Si non dei possimus tantam exequi tardi humilitatem forma sit nobis ejus genitrix | Laus patri glorie qui suum filium gentibus et populis revelans Israel no sociat | Laus ejus filio qui suo sanguine nos patri concilians supernis sociavit civibus | Laus quoque sancto spiritu sit per evum
Purificatio Mariae
MI
Sq ah53099.1