Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 307v 1 Verbum dei deo natum quod
Verbum dei deo natum quod nec factum nec creatum venit caelestibus | Hoc vidit attrectavit hoc de celo reseravit Johannes hominibus | Inter illos primitivos veros veri fontis rivos Johannes exsiliit | Toti mundo propinare nectar illud salutare quod de throno prodiit | Caelum transiit veri solis rotam vidit ibi totam mentis figens aciem | Speculator spiritalis quasi seraphim sub alis dei videns faciem | Audiit in giro sedis quid psallant cum citharedis quater seni proceres | De sigillo trinitatis nostrae nummo civitatis impressit characteres | Iste custos virginis arcanum originis divinum mysterium scribo evangelium mundo demonstravit | Caeli cui sacrarium Christus suum lilium filio tonitrui sub amoris mutui fide commendavit | Haurit virus hic letale cui corpus virginale virtus servat fidei | Poena stupet quod in poena sit Johannes sine poena bullientis olei | Hic naturis imperat ut et saxa transferat in decus gemmarum | Quo jubente riguit aurum filium induit virgula silvarum | Hic infernum reserat morti jubet reserat quos venenum stravit | Obstruit quod Ebion Cernithus et Marchion perfide latravit | Volat avis sine meta quod nec vates nec propheta evolavit altius | Tam implenda quod impleta numque vidit tot secreta purus homo purius | Sponsus rubra veste tectus visus et non intellectus redit ad palatium | Aquilam Ezechielis sponse misit quae de caelis referre mysterium | Dic dilecte de dilecto qualis sit ex dilecto sponsus sponse nuntia | Dic quis cibus angelorum quae sunt festa supernorum de sponsi presentia. | Veri panis intellectus cenam Christi supra pectus sumptam nobis resera | Ut cantemus de patrono coram agno coram throno laudes super aethera
Joannis Port. Lat.
MI
Sq ah55188