Browse chants

Displaying 1 - 1 of 1 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 308r 1 Summi triumphum regis prosequamur laude |
Summi triumphum regis prosequamur laude | Qui caeli qui terre regit sceptra inferni jure domito | Qui sese pro nobis redimendis permagnum dedit precium | Huic nomen exstat conveniens Idithun. | Nam transilivit omnes strenue montes colliculosque Bethel | Saltum de caelo dedit in virginalem ventrem inde in pelagus saeculi | Postque illud suo mitigavit potentatu tetras Phlegethontis assiliit tenebras | Principis illius disturbato imperio | Maniplis plurimis inde erutis mundum illustrat suo jubare | Captivitatemque detentam in ibi victor duxit secum | Et redivivum jam suis se praebuit servus et amicis | Deinque saltum dederat hodie maximum jubes polosque cursu praepeti transiens | Celebret ergo populus hunc diem credulus cujus morbida Idithun corpora in semet ipso altis sedibus caeli invexit dei filius | Et tremens judicum exspectat affuturum ut duo angeli fratres docuerunt | Hic Jesus a vobis assumptus est in caelum iterum veniet ut vidistis eum | Nam Idithun nostrum vocibus sedulis omnes imploremus | Ut a dextris patris qui sedit spiritum mittat nobis sanctum | In fine saeculi ipse quoque semper sit nobiscum
Ascensio Domini
MI
Sq ah53067