Browse chants

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-Gsta AB III 9 309v 1 Veni sancte spiritus et emite
Veni sancte spiritus et emite caelitus lucis tuae radium | Veni pater pauperum veni dator munerum veni lumen cordum | Consolator optine dulcis hospes animae dulce refrigerium | In labore requies in aestu temperies in fletu solatium | O lux beatissima reple cordis intima tuorum fidelium | Sine tuo numine nihil est in homine nihil est innoxium | Lava quod est sordidum riga quod est aridum sana quod est saucium | Flecte quod est rigidum fove quod est frigidum rege quod est devium | Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium | Da virtutis meritum da salutis exitum da perenne gaudium
Dom. Pentecostes
MI
Sq ah54153
D-Gsta AB III 9 309v 2 Benedicta semper sancta sit trinitas
Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sit pater dominus filius spiritus quae dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Maiestas par et potestas decus honor aeque per omnia | Sydera Maria continens arva simil et universa condita | Quem tremunt impia Tartara colit quoque quem et abyssus infima | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eja et eja nunc simul omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria | Per infinita saecula saeculorum
Dom. Pentecostes
MI
Sq ah53081